라틴어 문장 검색

segmenta et longos habitus et flammea sumit arcano qui sacra ferens nutantia loro sudavit clupeis ancilibus.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II70)
set mox haec regna relinquit permutatque domos et flammea conterit, inde avolat et spreti repetit vestigia lecti;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI118)
cadit in terras vis flammea volgo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:15)
est etiam quoque uti possit caelum omne manere in statione, tamen cum lucida signa ferantur, sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus quaerentesque viam circum versantur et ignes passim per caeli volvunt summania templa, sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aër versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt, quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis, flammea per caelum pascentis corpora passim.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 20:5)
quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor horribili sonitu silvas exederat altis a radicibus et terram percoxerat igni, manabat venis ferventibus in loca terrae concava conveniens argenti rivus et auri, aeris item et plumbi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:3)
etenim cum sunt umore sine ullo, flammeus [est] plerumque colos et splendidus ollis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 7:2)
Flammeam per aethram alte fervidam ferri facem
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 19:4)
et unius adiutu, quasi natura flammei et ideo celeriter ardentis, cetera flagrabant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 5:2)
Ut ventum est parvi Rubiconis ad undas, Ingens visa duci Patriae trepidantis imago Clara per obscuram vultu moestissima noctem, Turrigero canos effundens vertice crines, Caesarie lacera, nudisque adstare lacertis, Et gemitu permixta loqui:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:19)
Seu sponte deum, seu turbidus Auster Impulerit, moestam tenuerunt nubila lucem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:48)
Dumque illi effusam longis anfractibus urbem Circueunt, Aruns dispersos fulminis ignes Colligit, et terrae moesto cum murmure condit, Datque locis nomen sacris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:45)
moestaeque tenent delubra catervae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:16)
Sic moesta senectus Praeteritique memor flebat, metuensque futuri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:110)
Sed postquam condidit urna Supremos cineres, miserando concita vultu, Effusas laniata comas, concussaque pectus Verberibus crebris, cineresque ingesta sepulcri, Non aliter placitura viro, sic moesta profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:5)
Non, timidum nuptae leviter tectura pudorem, Lutea demissos velarunt flammea vultus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION