라틴어 문장 검색

» Hac [0425B] Solymani legatione accepta, viri duo praemissi per loca nota et devia versus locum quo urbs inobsessa erat, viam insistunt, si forte enavigare occulte ad ipsos urbis defensores valerent, et nota facere quae illis a Solymano injuncta erant, qualiter Solymanus, factis cuneis, in brevi peregrinos aggrederetur, et ut omnis virtus Turcorum a portis erumperet, et sic in fortitudine admista populum Domini deleret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 50:7)
Hac victoria Dei gratia in populo catholico habita, Solymanus et sui in montana fuga reversi sunt, nulla ulterius pugna in hac obsidione populum Dei aggredi audentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:14)
Quod videns exercitus Dei viventis, adunata manu, et facta testudine viminea vallum superans, audaci transitu muros impetunt, turrim muris eminentem uncis ligonibus perrumpere et perforare moliuntur, quam Turci interius coacervatione lapidum compleverant, ut validius staret densitate lapidum, et si forte exterior murus a Gallis corrumperetur, volentibus penetrare impedimento esset congeries infinitorum lapidum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 62:3)
Tandem quidam principes qui, audita Baldewini industria et nobilitate, foedus cum eo pepigerant, viri Armenii, quorum alter Fer, praepositus Turbaysel, alter Nicusus nomine dictus est, cujus castra et praesidia spatiosa Turbaysel adjacebant, intellecta perfidia Pancratii, quam cum Turcis moliebatur, scientes eum virum noxium et facilem, Baldewino retulerunt, asserentes si tali viro et tam facinoroso, imperatoris perjuro, longius praesidium Ravenel crederet, in brevi terram quam subdiderat posse amittere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 36:1)
Baldewinus primam petitionem hanc ducis et majorum civitatis non refutans, assumptis ducentis sociis et omni civitatis pedestri et equestri comitatu, castrum Samusart est aggressus, multam vim in virtute suorum hostibus inferens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 42:5)
[0452A] Balduc, videns feritatem et constantiam ducis Baldewini, dixit se arcem incendio consumere, obsides civium et praefectorum, quos plurimos tenebat, decollare, et semper insidias adversus Baldewinum nocte ac die moliri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 48:5)
Dux ergo suique contubernales moleste ferentes a pomario hoc Turcos insidias Christianis moliri, et tam egregios viros illic in dolo cecidisse, decreverunt ut in ferramentis et securibus Christiani de exercitu convenientes, hoc radicitus exstirparent, herbas, scirpos et calamos meterent, ne qua fraudulenta manus illic ultra latere aut nocere posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 94:6)
Quos ferociter inclamantes aggrediuntur, sagitta perforantes trans caput et latus et viscera, universos, ut lupi oves, laniantes et fuga dispergentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 106:3)
Facta denique ipsa praedicta munitione a comite Reymundo in ordine vicis suae custodiam in ea faciente, quadam die collocatis in abscondito insidiis suorum militum, Turci equites ferme ducenti armati et loricati in prima aurora diei exsurgentes a solita porta egressi, et per devexa montium descendentes, repento assultu ad munitionem contendunt, custodes in ea impugnantes, et murorum congeriem destruere moliuntur, quia egressioni eorum, et insidiis contraria erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 110:5)
ut sic auferrent, locata machina, [0475C] introitum et exitum ab urbe commeantibus, et escas inferentibus, et insidias per eumdem pontem Christianis molientibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:2)
Concitati vero Boemundum, convocata manu suorum, aggredi in castris statuerunt, nisi quod injuste acceperat cito remitteret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 18:11)
- Ubi Corbahan hos et illos per singulas portas distribuit, et Tankradus moenia oppugnantes aggreditur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 63:3)
Qui tandem pedites facti, trans vallum moliebantur currere, in ingenti turbarum stridore, et solita vociferatione rugientes, a mane usque ad inclinatam diem defensores praesidii graviter vexantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:4)
In eisdem siquidem praesidiis quidam Armenii fratres, monachico habitu Deo servientes, multas passi calumnias a militibus Pancratii habitantibus in praesidio, praefatis locis Ravenel et Turbaysel contermino, ipsum ducem, videntes virum esse pacificum et amatorem justitiae, sunt aggressi, querimoniam super illatis sibi injuriis facientes, et super arce Pancratii semper eisdem castellis eorumque habitatoribus infesta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 28:1)
Unde Talariam, castellum in montanis situm, aggreditur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION