라틴어 문장 검색

Caeli apud eos iucunda salubrisque temperies, aeris facies munda, leniumque ventorum commodissimus flatus, et abunde silvae sublucidae, a quibus arborum fetus aquarum asperginibus crebris, velut quaedam vellera molientes, ex lanugine et liquore mixtam subtilitatem tenerrimam pectunt, nentesque subtegmina conficiunt sericum, ad usus nobilium antehac, nunc etiam infimorum sine ulla discretione proficiens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 67:2)
Et cum pugnari deciens expediret, ne horum quicquam dederetur, adulatorum globus instabat timido principi, Procopii metuendum subserens nomen, eumque affirmans, si redit cognito Iuliani interitu, cum intacto milite quem regebat, novas res nullo renitente facile moliturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 10:1)
Procopius in Oriente res novas molitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장4)
Utque condictum est, ubi excanduit radiis dies, idem Procopius, diductus in cogitationes varias, Anastasianas balneas petit, a sorore Constantini cognominatas, ubi locata noverat signa, doctusque per arcanorum conscios omnes in eius studium consensisse, societate coita nocturna, fide salutis data libenter, admissus constipatione vendibilium militum, cum honore quidem, sed in modum tenebatur obsessi, qui ut praetoriani quondam, post Pertinacis necem licitantem imperii praemia, Iulianum susceperant, ipsi quoque Procopium, infausti dominatus exordia molientem, attenti ad omne compendium defenderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 14:1)
Quibus ille gratanter visis atque susceptis, agens etiam tum apud Caesaream, fide rerum diligentius explorata, comperit Firmum per speciem paventis et supplicis, tectiore consilio id moliri, ut nihil hostile metuentem exercitum in modum tempestatis subitae conturbaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 19:2)
Efficacia pari Valentinum quoque, Pannonium exsulem, per has provincias molientem otium turbare commune, antequam negotium effervescat, oppressit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 10:1)
Praevia igitur spe meliorum, Romani duces (si fors copiam attulisset), ausuri aliquid gloriosum, Gothos quicquid molirentur, sagaciter observabant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 6:1)
Re in hunc modum peracta, Gothi quid postea molirentur incerti, quaeritabant Frigeridum, tamquam obicem validum, ubi reppererint excisuri:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 9장 1:1)
Hocque urgentibus aliis super alios nuntiis cognito, Lentienses aerumnis populi sui ad internecionem paene deleti, et repentino principis adventu defixi, quid capesserent ambigentes, cum neque repugnandi neque agendi aliquid aut moliendi laxamentum possent invenire vel breve, impetu celeri obsessos petiverunt inviis cautibus colles, abruptisque per ambitum rupibus insistentes, rebus caritatibusque suis, quas secum conduxerant, omni virium robore propugnabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 12:1)
Unde Constantinopolim, copiarum cumulis inhiantes amplissimis, formas quadratorum agminum insidiarum metu servantes, ire ocius festinabant, multa in exitium urbis inclitae molituri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 4:1)
Dux autem, qui classi praeerat, nomine Paulus, cum de pace inter Francos et Grecos constituenda, quasi sibi hoc esset iniunctum, apud domnum Pippinum Italiae regem agere moliretur, Wilhareno et Beato Venetiae ducibus omnes inchoatus eius impedientibus atque ipsi etiam insidias parantibus, cognita illorum fraude discessit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 188:4)
Erant ibi et aliarum nationum legati, Abodritorum videlicet ac Bornae, ducis Guduscanorum, et Timocianorum, qui nuper a Bulgarorum societate desciverant et ad nostros fines se contulerant, simul et Liudewiti, ducis Pannoniae inferioris, qui res novas moliens Cadolaum comitem et marcae Foroiuliensis praefectum crudelitatis atque insolentiae accusare conabatur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 818 249:6)
Contra haec Liudewitus nihil molitus munitione tantum castelli, quod in arduo monte construxerat, se suosque continuit et nec belli nec pacis vel per semet ipsum vel per legatos ullum cum eis sermonem habuisse dicitur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 262:5)
de Nordmannia vero tredecim piraticae naves egressae primo in Flandrensi litore praedari molientes ab his, qui in praesidio erant, repulsae sunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 264:2)
Bernhardus filius Pippini regis molitur Italiae tirannidem machinante Egitheo.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 36:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION