라틴어 문장 검색

Et nos autem sermoni atque rationi itemque virtuti, per quae omnia molitum deum ediximus, propriam substantiam spiritum inscribimus, cui et sermo insit pronuntianti et ratio adsit disponenti et virtus praesit perficienti.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 11:1)
quaeque populus Carthaginiensis in civitatem nostram facere molitus est, ea ut mihi populoque Romano in civitatem Carthaginiensium exempla edendi facultatem detis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 372:1)
exemi ex manu manubrium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 412)
malleum sapientiorem vidi excusso manubrio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 4137)
nihil opust nobis ancilla nisi quae texat, quae molat, lignum caedat, pensum faciat, aedis verrat, vapulet, quae habeat cottidianum familiae coctum cibum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3102)
ea molet, coquet, conficiet pensum, pinsetur flagro, neque propter eam quicquam eveniet nostris foribus flagiti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3129)
Marmor non eodem genere omnibus regionibus procreatur, sed quibusdam locis glaebae ut salis micas perlucidas habentes nascuntur, quae contusae et molitae praestant operibus utilitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 6장1)
quibus autem locis eae copiae non sunt, caementa marmorea, sive assulae dicuntur, quae marmorarii ex operibus deiciunt, contunduntur et moluntur, est subcretum, in operibus utuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 6장2)
aliis locis, ut inter Magnesiae et Ephesi fines, sunt loca, unde foditur parata, quam nec molere nec cernere opus est, sed sic est subtilis, quemadmodum si qua est manu contusa et subcreta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 6장3)
Singulis autem canalibus singula epitonia sunt inclusa, manubriis ferreis conligata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장9)
quae manubria, cum torquentur, ex arca patefaciunt nares in canales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장10)
virgines Vestales tres maximae ex nonis Maiis ad pridie idus Maias alternis diebus spicas adoreas in corbibus messuariis ponunt easque spicas ipsae virgines torrent, pinsunt, molunt atque ita molitum condunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 824)
verbera ego odi, nimioque edo lubentius molitum, quam molitum praehibeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 68)
Vis Cochleae ad premendum corpus est ad vim manus manubrium circumagentis, ut circularis velocitas Manubrii ea in parte ubi a manu urgetur, ad velocitatem progressivam Cochleae versus corpus pressum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 40:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION