라틴어 문장 검색

nam ignara quidem huiusce loquacitas erret necesse est, ut quae vel nullos vel falsos duces habeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 72:2)
nam eum locum, qui monitiones continet, sustulit et paedagogi esse dixit, non philosophi, tamquam quidquam aliud sit sapiens quam humani generis paedagogus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 13:2)
aures eius contraria monitionibus tuis fama possedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 12:3)
atqui non sunt supervacuae, ergo ne monitiones quidem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 21:8)
" Nihil," inquit, " efficient monitiones admotae gravibus vitiis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 24:1)
non ideo sequitur, ut ne monitiones quidem proficiant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 39:6)
Omnia ista monitionum genera sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 39:8)
Itaque monitionibus crebris opiniones, quae nos circumsonant, repellantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 55:3)
Quare si quis existimat nos, cum ista praecipimus, benignitatis fines introrsus referre et illi minus laxum limitem aperire, ne perperam monitiones nostras exaudivit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 92:1)
Uter autem praeceptor liberali- bus studiis dignior, qui excarnificabit discipulos, si memoria illis non constiterit aut si parum agilis in legendo oculus haeserit, an qui monitionibus et verecundia emendare ac docere malit ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 100:2)
eia, Calliope, nitente palma da sacri laticis loquacitatem, quem fodit pede Pegasus volanti cognato madidus iubam veneno.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem , Praefatio epithalamii dicti Polemio et Araneolae2)
Sed iam te veniam loquacitati quingenti hendecasyllabi precantur.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium115)
tum demum laboriosus tarda paenitudine loquacitatis impalluisse perhibetur, sero cognoscens posse reum maiestatis pronuntiari etiam eum qui non adfectasset habitum purpuratorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 11:1)
dicerem et cenas et quidem unctissimas, nisi terminum nostrae loquacitati, quem verecundia non adhibet, charta posuisset;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 10:1)
carebit sane nostrum naevo loquacitatis officium si exemplo recursantis alloquii impudentiam paginae praesentis absolveris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Simplicio suo salutem 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION