라틴어 문장 검색

Cibo enim exiguo refectus et somno, rectorum monitu excitus, munitiones a muro longe demovit, dimicare succinctius parans per sublimes aggestus, qui iam consummati muris altius imminebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 20:2)
Hoc sermone imperatoris vice alicuius oraculi comprobato, mota est incitatius contio, et rerum cupida novandarum, unanimanti consensu, voces horrendas immani scutorum fragore miscebat, magnum elatumque ducem, et (ut experta est) fortunatum domitorem gentium appellans et regum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 9:1)
Idque et oracula et auctores docuere praeclari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 14장 4:1)
Hoc autem ideo assequi potuit, quod levitatem agnoscens commotioris ingenii sui, praefectis proximisque permittebat, ut fidenter impetus sues aliorsum tendentes atque decebat, monitu opportune frenarent;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 3:3)
Is in fullonio natus (ut ferebatur), apud Epiphaniam Ciliciae oppidum, auctusque in damna complurium, contra utilitatem suam reique communis, episcopus Alexandriae est ordinatus, in civitate quae suopte motu et ubi causae non suppetunt, seditionibus crebris agitatur et turbulentis, ut oraculorum quoque loquitur fides.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 4:1)
Expeditionem Iulianus parat in Persas, et ad praenoscendum belli eventum oracula consulit, victimasque innumerabiles caedit, totus haruspicinae et auguriis addictus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장1)
et quisque cum impraepedite liceret, scientiam vaticinandi professus, iuxta imperitus et docilis, sine fine vel praestitutis ordinibus, oraculorum permittebantur scitari responsa, et extispicia non numquam futura pandentia, oscinumque et auguriorum et ominum fides, si reperiri usquam posset, affectata varietate quaerebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 7:2)
In Augustamnica Pelusium est oppidum nobile, quod Peleus Achillis pater dicitur condidisse, lustrari deorum monitu iussus in lacu, qui eiusdem civitatis alluit moenia, cum post interfectum fratrem nomine Phocum, horrendis furiarum imaginibus raptaretur, et Cassium, ubi Pompei sepulcrum est Magni, et Ostracine et Rhinocorura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 3:1)
Nam et oracula dubia legimus, quae non nisi casus discrevere postremi, ut fidem vaticinii Delphici, quae post Halyn flumen transmissum, maximum regnum deiecturum praedixerat Croesum, et aliam quae Atheniensibus ad certandum contra Medos oblique destinaverat mare, sortemque his posteriorem, veram quidem, sed non minus ambiguam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 9:1)
Qui cum superioris Indiae secreta fidentius penetraret, ad nemorosam quandam venerat solitudinem, cuius tranquillis silentiis praecelsa Brachmanorum ingenia potiuntur, eorumque monitu, rationes mundani motus et siderum, purosque sacrorum ritus (quantum colligere potuit) eruditus, ex his, quae didicit, aliqua sensibus magorum infudit, quae illi cum disciplinis praesentiendi futura, per suam quisque progeniem, posteris aetatibus tradunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 33:1)
Dicebatur autem Varronianus pater eius monitu cuiusdam somnii dudum praescisse quod evenit, idque duobus amicis commisisse fidissimis, illo adiecto, quod ipsi quoque deferetur trabea consularis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 16:1)
Elapso die parum apto ad inchoandas rerum magnitudines (ut quidam existimant), propinquante iam vespera, monitu praefecti , sub exitii denuntiatione statutum est prompta consensione cunctorum, ne potioris quisquam auctoritatis, vel suspectus altiora conari, procederet postridie mane.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 1:1)
Quo monitu rediere plerique, incentivo perciti, relevatusque anxiis curis, Civilem nomine recturum Britannias pro praefectis, ad se poposcerat mitti, virum acrioris ingenii, sed iusti tenacem et recti, itidemque Dulcitium, ducem scientia rei militaris insignem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 10:2)
qui per intervalla distincta, retinentibus singulis litteris, incidens saltuatim, heroos efficit versus, interrogationibus consonos, ad numeros et modos plene conclusos, quales leguntur Pythici vel ex oraculis editi Branchidarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 31:2)
Neque ita multo post Maximus ille philosophus, vir ingenti nomine doctrinarum, cuius ex uberrimis sermonibus ad scientiam copiosus Iulianus exstitit imperator, oraculi supra dicti versus audisse insimulatus, seque comperisse assensus, sed reticenda professionis consideratione non effudisse, verum ultro praedixisse consultores ipsos suppliciis poenalibus perituros, Ephesum ad genuinam patriam ductus, ibique capite truncatus, sensit docente periculo postremo quaesitoris iniquitatem omnibus esse criminibus graviorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION