라틴어 문장 검색

Nil melius sano monitu, nil peius iniquo.
(ANONYMUS NEVELETI, De agno et lupo 29:13)
Natum cauta parens monitu premunit amico, Vt lateat, nec sit in sua dampna uagus.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et edo 32:2)
Armat aues aquile uirtus et uiribus inplet Et monitu.
(ANONYMUS NEVELETI, De quadrupedibus et auibus 47:4)
Sed redit et dulces monitus intexat amaro Cordi.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:9)
enim fabula ut impleretur, addendum etiam illud fuit, puerum eundem multa praesagio praedixisse.
(아풀레이우스, 변명 40:6)
quippe hoc emolumentum canticis accipimus, praesagium et diuinationem, nec modo uulgi opinione, uerum etiam doctorum uirorum auctoritate hoc miraculum de pueris confirmatur.
(아풀레이우스, 변명 40:7)
sed nisi confestim eripias, malignone praesagio an naturali adpetentia ilico conuertuntur et deuorant.
(아풀레이우스, 변명 49:9)
neget fratrem suum Pontianum grauiter ab ea monitum, ut sibi ab insidiis Rufini caueret;
(아풀레이우스, 변명 85:14)
Iam statuas et imagines incessuras, parietes locuturos, boves et id genus pecua dicturus praesagium, de ipso vero caelo et iubaris orbe subito venturum oraculum.
(아풀레이우스, 변신, 2권 1:3)
"Prima huiusce divinationis experimenta, nec mirum licet modicum istum igniculum et manibus humanis laboratum, memorem tamen illius maioris et caelestis ignis velut sui parentis, quid is esset editurus in aetheris vertice divino praesagio et ipsum scire et nobis enuntiare."
(아풀레이우스, 변신, 2권 12:4)
Post haec monitu famuli mei, qui noctis admonebat, iam et ipse crapula distentus, protinus exsurgo et appellata prospere Byrrhaena titubante vestigio domuitionem capesso.
(아풀레이우스, 변신, 2권 23:12)
"Sensit Psyche divinae providentiae beatitudinem monitusque, voces informes audiens, et prius somno et mox lavacro fatigationem sui diluit, visoque statim proximo semirotundo suggestu, propter instrumentum cenatorium rata refectui suo commodum, libens accumbit."
(아풀레이우스, 변신, 5권20)
Si proelium capessiturus vel latronum factionem persecuturus utiles necne processus sciscitaretur addictam victoriam forti praesagio contendebant, quippe cervices hostium iugo subactum iri ei praedam de rapinis uberrimam fructuosamque captum iri.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:9)
Ipsoque illo momento, quo stupore defixi mirantur ac trepidant divina praesagia, concurrit unus e cella vinaria nuntians omne vinum, quod olim diffusum fuerat, in omnibus doliis ferventi calore et prorsus ut igne copioso subdito rebullire.
(아풀레이우스, 변신, 9권 31:4)
sed verebar ne si forte sine magistro humano ritu ederem pleraque, rati scaevum praesagium portendere, velut monstrum ostentumque me obtruncatum vulturiis opimum pabulum redderent.
(아풀레이우스, 변신, 10권 17:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION