라틴어 문장 검색

sed enim malitia praecoqui puerum quis non auersetur atque oderit, cum uideat uelut monstrum quoddam prius robustum scelere quam tempore, ante nocentem quam potentem, uiridi pueritia, cana malitia?
(아풀레이우스, 변명 83:15)
Musae cum Minerua dissimulamenti gratia iudices adstitere, ad deridendam scilicet monstri illius barbariam nec minus ad stoliditatem poeniendam.
(아풀레이우스, 플로리다 3:9)
Quod monstrum!
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:11)
"Gladiatores isti famosae manus, venatores illi prolatae pernicitatis, alibi noxii perdita securitate suis epulis bestiarum saginas instruentes;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:34)
"En inquit Fidus coniugis mei comes, en venator egregius, en carus maritus."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:76)
sed verebar ne si forte sine magistro humano ritu ederem pleraque, rati scaevum praesagium portendere, velut monstrum ostentumque me obtruncatum vulturiis opimum pabulum redderent.
(아풀레이우스, 변신, 10권 17:4)
Hic incinctus balteo militem gerebat,illum succinctum chlamyde crepides et venabula venatorem fecerant, alius soccis obauratis inductus serica veste mundoque pretioso et attextis capiti crinibus incessu perfluo feminam mentiebatur.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:2)
auceps volatilia, feras venatores:
(ARCHIPOETA, IX22)
In omni venatoria arte industrius venator incessabiliter laborat non in vanum;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 22 25:6)
Sed mihi hac tempestate propemodum videtur bellum Actiacum rursus exortum, quo Aegyptia monstra in Romanorum deos audeant tela vibrare minime duratura.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 2:8)
Candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates et gurgite in alto A!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 2:2)
Commurmuratio fieri coepta est a plerisque qui aderant, quasi monstrum verbi admirantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 9:1)
Fortitudo autem non east, quae contra naturam monstri vicem nititur ultraque modum eius egreditur aut stupore animi aut inmanitate aut quadam misera et necessaria in perpetiendis doloribus exercitatione - qualemn fuisse accepimus ferum quendam in ludo Caesaris gladiatorem, qui, cum vulnera eius a medicis exsecabantur, ridere solitus fuit - sed ea vera et proba fortitudost, quam maiores nostri scientiam esse dixerunt rerum tolerandarum et non tolerandarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 14:1)
UT quidam fuerunt monstra hominum, quod de dis inmortalibus impias falsasque opiniones prodiderunt, ita nonnulli tam prodigiosi tamque vecordes extiterunt, in quibus sunt Gallus Asinius et Largius Licinus, cuius liber etiam fertur infando titulo Ciceromastix, ut scribere ausi sint M. Ciceronem parum integre atque inproprie atque inconsiderate locutum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 2:1)
Quod 'saxa' autem 'et scopulos eructari et erigi' eosdemque ipsos statim 'liquefieri et gemere atque glomerari sub auras' dixit, hoc, inquit, nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum et omnium, quae monstra dicuntur, monstruosissimum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION