라틴어 문장 검색

Et haec quidem tolerabilia erant, si non fericulum longe monstrosius effecisset, ut vel fame perire mallemus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:17)
reges superbos viceras populosque frenis presseras, nunc monstruosis idolis inponis imperii iugum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.2)
quod mare Dauniae non decoloravere caedes?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 19)
Et ista quamdiu furtim et a singulis fiunt, minus noxia minusque monstruosa sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 30:5)
Depraves licet, dum monstroso et distorto temporis aliquid accedat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 12:5)
portentosos fetus exstinguimus, liberos quoque, si debiles monstrosique editi sunt, mergimus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 89:5)
siquidem illic Metaurus, cuius ita in longum felicitas uno die parta porrigitur, ac si etiam nunc Dalmatico salo cadavera sanguinulenta decoloratis gurgitibus inferret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 7:2)
sic omnes nobilium sermonum purpurae per incuriam vulgi decolorabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 1:4)
quem licet primum in medio plebis heremitidis sanctificationis oleo legiferi fratris dextra perfuderit, filios eius in similis officii munia vocans, tamen ipsius super Ithamare et Eleazaro felicitatem Nadab et Abiu fulminibus afflati decoloravere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 3:2)
at procul ingenti Neptunius agmina Theseus angustat clipeo, propriaeque exordia laudis centum urbes umbone gerit centenaque Cretae moenia, seque ipsum monstrosi ambagibus antri hispida torquentem luctantis colla iuvenci alternasque manus circum et nodosa ligantem bracchia et abducto vitantem cornua vultu, terror habet populos, cum saeptus imagine torva ingreditur pugnas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권315)

SEARCH

MENU NAVIGATION