라틴어 문장 검색

Vos nunc omnia parva qui putatis, Centeno gelidum ligone Tibur Vel Praeneste domate pendulamque Uni dedite Setiam colono, Dum me iudice praeferantur istis Iuli iugera pauca Martialis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV9)
Credis ob haec me, Pastor, opes fortasse rogare, Propter quae vulgus crassaque turba rogat, Ut Setina meos consumat glaeba ligones Et sonet innumera compede Tuscus ager;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXII1)
Non ansae veterum Corinthiorum, Nec crus compede lubricum decenni, Nec ruptae recutita colla mulae, Nec quae Flaminiam secant salebrae, Nec qui litoribus nitent lapilli, Nec Tusca ligo vinea politus, Nec pallens toga mortui tribulis, Nec pigri rota quassa mulionis, Nec rasum cavea latus visontis, Nec dens iam senior ferocis apri.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LVII2)
legimus enim "at istos rastros interea depone" in Terentio, item "rastraque et in- curvi saevum rubuere ligones". et rastra dicta, quia terram radunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 942)
"lacerat lacertum Largi mordax Memmius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 241:1)
"Sed quid opus teneras mordaci radere vero auriculas?"
(페르시우스, 풍자, satire 177)
inquit stoicus hic aurem mordaci lotus aceto:
(페르시우스, 풍자, satire 541)
Mordaciorem qui improbo dente appetit Hoc argumento se describi sentiat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Serpens ad fabrum ferrarium.1)
Adeo fucatae plus vetustati favet Invidia mordax quam bonis praesentibus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Idem poeta.3)
Cum bene iactati pulsarant arva ligones, Ruperat et duram vomer aduncus humum, Seminaque in latos ierant aequaliter agros, Inrita decepti vota colentis erant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1021)
sed tibi nec ferro placeat torquere capillos, nec tua mordaci pumice crura teras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:348)
aut piper urticae mordacis semine miscent, tritaque in annoso flava pyrethra mero;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 45:3)
mensque pati durum sustinet aegra nihil, scilicet incipiam lima mordacius uti, et sub iudicium singula verba vocem?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 511)
nec dubitem longis purgare ligonibus herbas, et dare iam sitiens quas bibat hortus aquas, unde sed hoc nobis, minimum quos inter et hostem discrimen murus clausaque porta facit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 828)
ergo alii noceant miseris optentque timeri, tinctaque mordaci spicula felle gerant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 333)

SEARCH

MENU NAVIGATION