라틴어 문장 검색

si nimis crebra est, uehementer adficit, quia quo saepius acus corpus transuit quoque plura loca iniectum uinculum mordet, eo maiores inflammationes oriuntur magisque aestate.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 37:2)
simulque et id sanescit, quod a lino relictum est et id, quod ab eo mordetur, inciditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 8:4)
In osse usque eo mouendum est, donec laxetur is locus, qui mucronem momordit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 10:1)
quia, quo saepius acus corpus transsuit,quoque plura loca injectum vinculum mordet, eo majores inflammationes oriuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 42:3)
et id, quod ab eo mordetur, inciditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 11:5)
In osse usque eo movendum est, donec laxetur is locus, qui mucronem momordit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 14:1)
flava minus presso finduntur vomere rura, nec vento sic vela tremunt.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:70)
post terga reductas uberibus propior mordebat fibula vestes, inque orbem tereti mitra retinente capillum strinxerat et virides flavescere iusserat angues.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:116)
ille tamen mandante procul Stilichone citatis acceleravit equis Italamque momordit harenam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:232)
dextrum nuda latus, niveos exerta lacertos, audacem retegit mammam, laxumque coercens mordet gemma sinum;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:37)
latratum triplicem compescuit ingens ianitor et presso lacrimarum fonte resedit Cocytos tacitisque acheron obmutuit undis et Phlegethonteae requierunt murmura ripae):
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:35)
attritosque manu radios proiectaque pensa cunctaque virgineo sparsa oblectamina ludo ceu natam pressat gremio;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:89)
Cum deinde satiata est avis, paululum deposita cavea dimittitur, sed ita ne vagetur, sed potius, si quid est quod eam stimulet aut mordeat, rostro persequatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 4:1)
Quippe obumbratus amnis presso in solum alveo delabitur, inminentque colles,. ipsi quoque frondibus laeti, radices eorum humore subeunte.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 9:2)
Adicit deinde, quod apud Bactrianos vulgo usurpabant, canem timidum vehementius latrare quam mordere altissimaque flumina minimo sono labi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION