라틴어 문장 검색

Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo coeperit, et tactae rore querentur aves, semiustamque facem vigilata nocte viator ponet, et ad solitum rusticus ibit opus, Pleiades incipient humeros relevare paternos, quae septem dici, sex tamen esse solent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권112)
rutilum vomit ille cruorem et resupinus humum moribundo vertice pulsat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 8:4)
E quibus una trahens haerentia viscere tela imposito fratri moribunda relanguit ore:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 22:5)
Viribus illa carens et iam moribunda coegit haec se pauca loqui:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:19)
Protinus excussit pando venabula rostro sanguine tincta suo trepidumque et tuta petentem trux aper insequitur totosque sub inguine dentes abdidit et fulva moribundum stravit harena.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 67:2)
Quo plangente gravem moribundo pectore terram extrahit illud idem calido de vulnere telum atque ait:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 14:2)
O mihi dilectos inter pars prima sodales, unica fortunis ara reperta meis cuius ab adloquiis anima haec moribunda revixit, ut vigil infusa Pallade flamma solet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 51)
Deus, ignee fons animarum, duo qui socians elementa, vivum simul ac moribundum, hominem, Pater, effigiasti, tua sunt, tua, rector, utraque, tibi copula iungitur horum, tibi dum vegetata cohaerent et spiritus et caro servit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti1)
"sed tamen esse modum volui parcisque fruenda moribus indulsi, quantum moribundus et aeger corporis ac vitae volucris sibi posceret usus;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 245)
Fama est Enceladi semustum fulmine corpus urgueri mole hac, ingentemque insuper Aetnam impositam ruptis flammam exspirare caminis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 24:5)
Cui me moribundam deseris, hospes?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 13:13)
solus qui Paridem solitus contendere contra, idemque ad tumulum, quo maximus occubat Hector, victorem Buten immani corpore, qui se Bebrycia veniens Amyci de gente ferebat, perculit, et fulva moribundum extendit harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 15:6)
semiusta madescunt robora;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 26:9)
Igneus est ollis vigor et caelestis origo seminibus, quantum non noxia corpora tardant, terrenique hebetant artus moribundaque membra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 28:3)
traiecto missa lacerto protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem, dexteraque ex umero nervis moribunda pependit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION