라틴어 문장 검색

"At enim dei miles nec in dolore deseritur nec morte finitur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:7)
nemo enim iustus esse potest, qui mortem, qui dolorem, qui exsilium, qui egestatem timet, aut qui ea, quae sunt his contraria, aequitati anteponit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 50:2)
[Detrahere autem de altero sui commodi causa magis est contra naturam quam mors, quam dolor, quam cetera generis eiusdem.] Itemque magis est secundum naturam pro omnibus gentibus, si fieri possit, conservandis aut iuvandis maximos labores molestiasque suscipere imitantem Herculem illum, quem hominum fama beneficiorum memor in concilio caelestium collocavit, quam vivere in solitudine non modo sine ullis molestiis, sed etiam in maximis voluptatibus abundantem omnibus copiis, ut excellas etiam pulchritudine et viribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 29:3)
fortitudinem quoque aliquo modo expediunt, cum tradunt rationem neglegendae mortis, perpetiendi doloris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 153:4)
Sin quae res inciderit, in qua de natura, de vitiis hominum, de cupiditatibus, de modo, de continentia, de dolore, de morte dicendum sit, forsitan, si ei sit visum, - etsi haec quidem nosse debet orator - , cum Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 67:1)
quotiens in eam cogitationem necesse est et tu veneris et nos saepe incidimus, hisce temporibus non pessime cum iis esse actum, quibus sine dolore licitum est mortem cum vita commutare!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 4:1)
sed quo niam duobus superioribus de morte et de dolore dictum est, tertius dies disputationis hoc tertium volumen efficiet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 6:6)
metum vero si qui sustulisset, omnem vitae diligentiam sublatam fore, quae summa esset in eis qui leges, qui magistratus, qui paupertatem, qui ignominiam, qui mortem, qui dolorem timerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 46:3)
itaque sive casu accidit sive consilio, percommode factum est, quod eis de rebus quae maxime metuuntur, de morte et de dolore, primo et proxumo die disputatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 64:7)
"vitam tenebo et differam poenis morarum iugibus, et mors inextricabilis longos dolores protrahet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.110)
"quantulus autem dolor vexabit artus mortis auxilio brevis!"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1292)
nam quomodo pugnam ineuntibus tot simul metus laboris, dolorum, postremo mortis ipsius exciderint, nisi in eorum locum pietas et fortitudo et honesti praesens imago successerit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 34:2)
Mortem contemnit, dolorem reformidat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 14:6)
videre, quid homo prudens animi habeat contra mortem, contra dolorem, cum illa accedat, hic premat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 17:2)
Quomodo conspectum mortis, quomodo dolores feret, quomodo mundi fragores et tantum acerrimorum hostium, a tam molli adversario victus ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 53:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION