라틴어 문장 검색

Quibus ex causis necesse est tamquam immaturam mortem eius in sinu tuo defleam, si tamen fas est aut flere aut omnino mortem vocare, qua tanti viri mortalitas magis finita quam vita est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 10:1)
Habe ante oculos mortalitatem, a qua asserere te hoc uno monimento potes;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 4:1)
tantas conversiones aut fragilitas mortalitatis aut fortunae mobilitas facit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 2:4)
Occursant animo mea mortalitas mea scripta.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 7:2)
Possem gloriari non gemitum mihi, non vocem parum fortem in tantis periculis excidisse, nisi me cum omnibus, omnia mecum perire misero, magno tamen mortalitatis solacio credidissem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 17:1)
Etenim omnes homines arbitror oportere aut immortalitatem suam aut mortalitatem cogitare, et illos quidem contendere eniti, hos quiescere remitti, nec brevem vitam caducis laboribus fatigare, ut video multos misera simul et ingrata imagine industriae ad vilitatem sui pervenire.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 2:1)
Hoc quoque dubium, intercepto rege mortalitate an desperato operis effectu.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 41 4:3)
At me fortuna id agentem diebus ac noctibus festinantemque metu meae mortalitatis ita subito prostravit, ut laboris mei fructus ad neminem minus quam ad me pertineret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 3:1)
admonet illam natura mortalitatis suae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 4:2)
Itaque adsidue cogitemus tam de nostra quam omnium, quos diligimus, mortalitate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 15:1)
Aliquando extrinsecus, quo admoneatur mortalitatis, intervenit, sed id leve et quod summam cutem stringat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 5:1)
omnia mortalium opera mortalitate damnata sunt, inter peritura vivimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 12:5)
Navigationes longas et pererratis litoribus alienis seros in patriam reditus proponimus, militiam et castrensium laborum tarda manipretia, procurationes officiorumque per officia processus, cum interim ad latus mors est, quae quoniam numquam cogitatur nisi aliena, subinde nobis ingeruntur mortalitatis exempla non diutius quam dum miramur haesura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 6:1)
Imperetur aequitas animo et sine querella mortalitatis tributa pendamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 6:5)
Quod numquam magis divinum est, quam ubi mortalitatem suam cogitat et scit in hoc natum hominem, ut vita defungeretur, nec domum esse hoc corpus, sed hospitium, et quidem breve hospitium, quod relinquendum est, ubi" te gravem esse hospiti videas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION