라틴어 문장 검색

At qui spumantem sanguinem excreant, iis in pulmone vitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장44)
Si angina subito finita est, in pulmonem id malum transit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장74)
post nimias destillationes tabes, post lateris dolorem vitia pulmonum, post haec insania;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장78)
Dolor etiam pulmonis, si neque etiam per sputa neque per sanguinis detractionem neque per victus rationem finitus est, vomicas aliquas intus excitat aut circa vicesimum diem aut circa tricesimum aut circa quadragesimum, nonnumquam etiam circa sexagensimum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장95)
Sed hae vomicae modo a pulmone modo a contraria parte nascuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장97)
In pulmonis morbo si sputo ipso levatur dolor, quamvis id purulentum est tamen aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest ei secunda valetudo contingere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장3)
Contra si vesica cum febre continenti dolet, neque venter quicquam reddit, malum atque mortiferum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장66)
In pulmonis morbo, si sputum primis diebus non fuit, deinde a septimo die coepit et ultra septimum mansit, periculosum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장68)
Fere vero quae in pulmonis, eadem in lateris dolore et mitiore signa et asperiora esse consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장74)
Ex iocinere si pus cruentum exit, mortiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장75)
Atque ex iis quidem suppurationibus, quas pulmonum morbi concitarunt, fere senes moriuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장79)
Item pus ex puisse in hoc morbo, deinde ex toto spuere desisse mortiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장83)
nam sive aqua inter cutem quem implevit, sive in magno abscessu multum puris coit, simul id omne effudisse aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis vulnere factus exsanguis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장98)
Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt, aut si sub his extenuato iam corpore subito nigra alvus profluxit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장109)
per quem ingens sudor effunditur, idque praesentissimum auxilium est, sed in iis tamen, in quibus praeter ardorem nulli dolores, nullus praecordiorum tumor, nihil prohibens vel in thorace vel in pulmone vel in faucibus, non ulcera, non deiectio, non profluvium alvi fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION