라틴어 문장 검색

Thebanus iuvenis superatis fit deus Indis, successu dum victor ovans lascivit et aurum captivae gentis revehit spoliisque superbus diffluit in luxum cum semiviro comitatu atque avidus vini multo se proluit haustu, gemmantis paterae spumis mustoque Falerno perfundens biiugum rorantia terga ferarum, his nunc pro meritis Baccho caper omnibus aris caeditur et virides discindunt ore chelydros qui Bromium placare volunt, quod et ebria iam tunc ante oculos regis satyrorum insania fecit, et fecisse reor stimulis furialibus ipsas maenadas inflammante mero in scelus omne rotatas.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권56)
ingemit et dictis ardens furialibus infit:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1138)
dixerat et torvam faciem furialiaque arma exuit inque habitum sese transformat honestum;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1152)
ipsum dominum atque onmem familiam Mulcavit usque ad mortem:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 224)
Male mulcabo ipsam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 718)
His ubi nequiquam dictis experta Latinum contra stare videt penitusque in viscera lapsum serpentis furiale malum totamque pererrat, tum vero infelix, ingentibus excita monstris, immensam sine more furit lymphata per urbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:1)
Allecto torvam faciem et furialia membra exuit, in vultus sese transformat anilis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 18:4)
cessit immanis tibi blandienti ianitor aulae Cerberus, quamvis furiale centum muniant angues caput eius atque spiritus taeter saniesque manet ore trilingui;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 113)
nascuntur, inquit, quidam statim aliqua corporis parte mulcati, infirmi et in nullam spem idonei, quos parentes sui proiciunt magis quam exponunt;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 16:4)
libet ire contra, Siste furialem impetum, alumna:
(세네카, 메데아 3:27)
violate caede neve furiali malo aspergite aras.
(세네카, Thyestes 97:1)
ille aurigam fugit, aurigae furiale minatur efferus, et campo dominum circumspicit omni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권170)
"me sacra premebat tempestas, ego mixta viri furialibus armis bella deum et magnas videbam fulminis iras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권40)
veteri stat sordida tabo utraque canities, et durus sanguine crinis obnubit furiale caput;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권314)
qui obvius fuerat, mulcatus nudatusque abibat, ut satis appareret, si sic agi liceret, victam legem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 131:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION