라틴어 문장 검색

aequius esse censuit se maturam oppetere mortem quam P. Africani filiam adulescentem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 54:7)
quoius oppetendae tempus honestissimum praetermissum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 7 4:5)
equidem, etiam si oppetenda mors esset, domi atque in patria mallem quam in externis atque alienis locis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 7 5:4)
numquam enim honestam mortem fugiendam, saepe etiam oppetendam putavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 6:3)
qua in turba C. Vibienus senator, vir optimus, cum hoc cum esset una, ita est mulcatus ut vitam amiserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 2:2)
Sed profecto mors tum aequissimo animo oppetitur, cum suis se laudibus vita occidens consolari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 108:2)
Clarae vero mortes pro patria oppetitae non solum gloriosae rhetoribus, sed etiam beatae videri solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:4)
O Pa/tricoles inquit, ad vo/s adveniens au/xilium et vestra/s manus Peto/, prius quam oppeto/ malam pestem ma/ndatam hostili/ manu, * * * Neque sa/nguis ullo po/tis est pacto pro/fluens consi/stere, Si qui/ sapientia/ magis vestra mo/rs devitari/ potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 38:6)
Interim coctores insulariique mulcant exclusum et alius veru extis stridentibus plenum in oculos eius intentat, alius furca de carnario rapta statum proeliantis componit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:12)
. . . . . | Ac me iterum in cellam sacerdotis nihil recusantem perduxit impulitque super lectum et harundinem ab ostio rapuit iterumque nihil respondentem mulcavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:4)
Male mulcatus graculus Redire maerens coepit ad proprium genus;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.5)
Humanitati qui se non accommodat, Plerumque poenas oppetit superbiae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.1)
« Nec quisquam unquam exstitit, qui mortem propter fidem in solem oppeteret ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 2:11)
sed tamen hic corvus cur defuit exitiali forte die, infaustas tegerent cum funera Cannas oppeteretque super congesta cadavera consul?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2200)
"dicis, ' libenter oppetam, votiva mors est martyri."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.107)

SEARCH

MENU NAVIGATION