라틴어 문장 검색

antiqui enim fetum pro gravido solebant ponere, ut Varro Atacinus "feta feris Libye", et ipse Vergilius "scandit fa- talis machina muros feta armis". et 'more patrum' sic intellege, ut dixerit [mulgeri]:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1764)
alioquin accusabitur ab eo avaritia maiorum, qui sibi omne lac mulgebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1766)
MenalcasInfelix o semper, ovis, pecus, ipse Neaeram dum fovet, ac ne me sibi praeferat illa veretur, hic alienus ovis custos bis mulget in hora, et sucus pecori et lac subducitur agnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON4)
MenalcasQui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi, atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON71)
non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere, neque cerussam neque melinum, neque aliam ullam offuciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3175)
eadem ratione melinum, quod eius metallum in sola cycladi Melo dicitur esse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 7장8)
mulctram et feminino genere dicimus 'haec mulctra' et neutro 'hoc mulctrare', unde est in georgicis "implebunt mulctraria vaccae". alii fa- ciunt discretionem, ut sit 'mulctra' tempus quo mulgentur animalia, 'mulctrare' vas in quod mulgentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 307)

SEARCH

MENU NAVIGATION