라틴어 문장 검색

Ipsa res politica pluries suae infamiae responsalis est, propter corruptelam atque defectum bonarum politicarum actionum publicarum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 251:2)
Fides asserit quoque veniam dari posse, quae pluries tempore, labore, patientia et operositate indiget:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 106:4)
imitata multiformes facies sibi ipsa fingit, per quas repente currens tenui fruatur actu.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum7)
nihil est enim tam occupatum, tam multiforme, tot ac tam variis adfectibus atque laceratum quam mala mens.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 13:1)
Quomodo ista perplexa sunt, sic ex istis non singulares morbi nascuntur, sed inexplicabiles, diversi, multiformes, adversus quos et medicina armare se coepit multis generibus, multis observationibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 29:1)
Praeter sapientem autem nemo unum agit, ceteri multiformes sumus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 22:4)
Excussa iam antiqua credulitate et saeculo ad summam perducto sollertiam cum ambitu congressus, multiformi malo, et cum potentiae immensa cupiditate, quam totus orbis in tres divisus satiare non poterat, adversus vitia civitatis degenerantis et pessum sua mole sidentis stetit solus et cadentem rem publicam, quantum modo una retrahi manu poterat, tenuit, donec abstractus comitem se diu sustentatae ruinae dedit simulque exstincta sunt quae nefas erat dividi;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 7:2)
in comica urbanus multiformisque;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION