라틴어 문장 검색

Nec affectatae sordes nec exquisitae munditiae conveniunt Christianis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:7)
Tibi placet lavare cotidie, alius has munditias sordes putat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 5:1)
et ceteras ineptias amatorum, omnes delicias et lepores et risu dignas urbanitates in comoediis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:41)
Cultus ipse provinciae morem sequens nec munditiis nec sordibus notabilis erat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:8)
Ennius enim, nisi cui videtur inter nostrae aetatis politiores munditias respuendus, noctu concubia dixit his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 17:2)
In consulatu Vatinii, quem paucis diebus gessit, notabilis Ciceronis urbanitas circumferebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 5:1)
quod Cicero omni gaudens occasione urbanitatis increpuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 6:2)
Urbanitas eiusdem innotuit circa Herennium deditum vitiis iuvenem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 6:1)
Sed, ut a feminis ad viros et a lascivis iocis ad honestos revertar, Cascellius iuris consultus urbanitatis mirae libertatisque habebatur, praecipue tamen is iocus eius innotuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 1:1)
scomma enim paene dixerim morsum figuratum, quia saepe fraude vel urbanitate tegitur, ut aliud sonet aliud intellegas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 2:2)
Haec et talia sunt quae plus urbanitatis minus amaritudinis habent, ut sunt et illa de nonnullis corporis vitiis aut parum aut nihil gignentia doloris, ut si in calvitium cuiusquam dicas, vel in nasum seu curvam erectionem seu Socraticam depressionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 11:1)
Et inportuna urbanitas male dicacem luce privavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 12:6)
Tales munditiae decent puellas - Nam tu iam nec anus potes videri - ;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XC3)
cum iocos significamus pluralem tantum ponimus numerum, ut Lucanus non soliti lusere sales (2.368). aliquando autem etiam urbanitatem per singularem numerum significamus, ut Terentius qui habet salem, quod in te est, id est quae res in te est, masculini enim generis est, non neutri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 358)
astismos autem est urbanitas sine iracundia, ut atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5472)

SEARCH

MENU NAVIGATION