라틴어 문장 검색

Veruntamen, etsi magnam alacritatem ad bellum inferendum non solum parlamento et aulae suae, verum etiam concilio suo sanctiori (exceptis duobus episcopis et paucis aliis) ostendisset, nihilominus in secreto suo ad bellum Gallicum animum non adiecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 6:2)
7. Interea ordines parlamenti sine mora flammam conceperunt, inde ab antiquo belli Gallici cupidi, atque etiam praesente occasione excitati ut honorem regis et regni ex amissione Britanniae (ut putabant) imminutum repararent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 7:1)
9. Postquam parlamentum finitum esset (quod ad breve tempus duraverat), rex se accinxit ad apparatum in omnibus instruendum pro bello Gallico.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 9:1)
Tempus autem apparitionis maxime opportunum fore cum rex bello Gallico implicaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:27)
5. Circa idem tempus ducissa ad se pellexerat unum ex servis regis interioribus (cui nomen erat Stephanus Frionus) secretarium regis pro lingua Gallica, hominem industrium sed turbulentum et regi infensum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:1)
Ordinatum igitur est ne huiusmodi leges peculiares executioni demandarentur, nisi recognitae fuissent et approbatae a cancellario et thesaurario Angliae ac duobus capitalibus iusticiariis sive eorum tribus, aut etiam a duobus iusticiariis itinerantibus in locis ubi municipium situm esset. 28.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 30:2)
Bella Gallica et Scotica pax, sex pax ab hostibus ultro petita.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:16)
Aviene, quod in Italia milites populi Romani contra rem publicam instigasti rapinasque per municipia fecisti quodque mihi reique publicae inutilis fuisti et pro militibus tuam familiam iumentaque in naves imposuisti tuaque opera militibus tempore necessario res publica caret, ob eas res ignominiae causa ab exercitu meo te removeo hodieque ex Africa abesse et quantum pote proficisci iubeo.
(카이사르, 아프리카 전기 54:4)
pecuniae a municipiis exiguntur, e fanis tolluntur:
(카이사르, 내란기, 1권 6:23)
Cuius adventu cognito diffisus municipii voluntati Thermus cohortes ex urbe reducit et profugit.
(카이사르, 내란기, 1권 12:2)
Quibus rebus cognitis confisus municipiorum voluntatibus Caesar cohortes legionis XIII ex praesidiis deducit Auximumque proficiscitur;
(카이사르, 내란기, 1권 12:5)
Caesar primis diebus castra magnis operibus munire et ex finitimis municipiis frumentum comportare reliquasque copias exspectare instituit.
(카이사르, 내란기, 1권 18:10)
praeterea filius Domiti aliique complures adulescentes et magnus numerus equitum Romanorum et decurionum, quos ex municipiis Domitius evocaverat.
(카이사르, 내란기, 1권 23:9)
duumviris municipiorum omnium imperat, ut naves conquirant Brundisiumque deducendas curent.
(카이사르, 내란기, 1권 30:2)
His rebus confectis Caesar, ut reliquum tempus a labore intermitteretur, milites in proxima municipia deducit;
(카이사르, 내란기, 1권 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION