라틴어 문장 검색

apud milites vero obeundo pericula ac labores pariter, praedam munifice largiendo, tanta caritate esse ut non pater Tarquinius potentior Romae quam filius Gabiis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 549:1)
res tuas tibi non solum reddent cives tui auctore me, sed, si quid deest, munifice augebunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 20:4)
concursum itaque ad curiam esse prensatasque exeuntium manus et patres vere appellatos, effectum esse fatentibus ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 664:2)
ab senatu ita responsum regiis est, virum bonum -egregiumque socium Hieronem esse atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi Romani venerit, fidem coluisse ac rem Romanam omni tempore ac loco munifice adiuvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 450:1)
summa iustitia suos rexit, unicam fidem sociis praestitit, comis uxori ac liberis - quattuor superstites habuit, mitis ac munificus amicis fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 269:1)
grata oratio regis patribus fuit, et facile apparebat munifice omnia et propenso animo facturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 632:1)
intestinis externisque praeterea multis caedibus infamem nec ullo commendabilem merito praeferebant vulgo civitates tam pio erga propinquos, tam iusto in cives, tam munifico erga omnes homines regi, seu fama et maiestate Macedonum regum praeoccupati ad spernendam originem novi regni, seu mutationis rerum cupidi, seu quia omnia non obiecta esse Romanis volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 45:1)
Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur, sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem, deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam, tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2440)
Quamvis enim trium aemulantiun dearum quaelibet pomi satis sit digna susceptione, iudex tamen aequissimus Priami Alexander, duarum licet digne petentium non exaudita petitione, digniorem [scilicet Venerem] et ultimo loco petentem pomi voluit susceptione gaudere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION