라틴어 문장 검색

esto, matris enim ex utero quod destrueretur habebat, sed quod morte brevi materna ex parte solutum est maiestate Patris vivum lux tertia reddit, vidisti angelicis comitatum coetibus alte ire meum, cuius servor munimine, templum, illius aeternae suspendunt culmina portae, ac per inacccssas scalarum gloria turres tollitur et gradibus lucet via candida summis, at tua congcstae tumulant holocausta ruinae, quid mereare Titus docuit, docuere rapinis Pompeianae acies, quibus exstirpata per omnes terrarum pelagique plagas tua membra feruntur.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3169)
hoc effusos munimen ad imbris, hoc, ubi hiulca siti findit canis aestifer arva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:4)
hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:1)
nec longa labor munimina durus addidit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권210)
hi praefixa solo vellunt munimina, at illi portarum obiectus minuunt et ferrea sudant claustra remoliri, trabibusque atque aere sonoro pellunt saxa loco;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권232)
quamvis tunc otia tandem et primus post bella sopor, tamen aegra quietem pax fugat et saevi meminit victoria belli, vix primo proferre gradum et munimina valli solvere, vix totas reserare audacia portas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권3)
cessat fiducia valli, murorum patet omne latus, munimina portae exposcunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권336)
Unde factum est, ut adclinis destinae, quae extrinsecus ecclesiae pro munimine erat adposita, spiritum uitae exhalaret ultimum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII.7)
Sicut enim omnis ecclesia, quia per mortem sui uiuificatoris ecclesia facta est, signum sanctae crucis eius in fronte portare consueuit ut crebro uexilli huius munimine a malignorum spirituum defendatur incursibus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:1)
postremo asseres ferreo unco praefixi - harpagones vocat miles - ex Punicis navibus inici in Romanas coepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 125:1)
asseribus falcatis detergebat pinnas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 54:1)
falces ancoris ferreis iniectis in interiorem partem muri trahentes asserem praefringebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 55:1)
per proclive sumpto fastigio longi duo validi asseres ex inferiore parte in terra defigebantur, distantes inter se paulo plus quam quanta beluae latitudo est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 54:1)
cuius priusquam in extremum procederet, succisis asseribus conlapsus pons usque ad alterius initium pontis prolabi eum leniter cogebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 57:2)
Sunt asseres?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 622)

SEARCH

MENU NAVIGATION