라틴어 문장 검색

quamvis tunc otia tandem et primus post bella sopor, tamen aegra quietem pax fugat et saevi meminit victoria belli, vix primo proferre gradum et munimina valli solvere, vix totas reserare audacia portas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권3)
cessat fiducia valli, murorum patet omne latus, munimina portae exposcunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권336)
Unde factum est, ut adclinis destinae, quae extrinsecus ecclesiae pro munimine erat adposita, spiritum uitae exhalaret ultimum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII.7)
Sicut enim omnis ecclesia, quia per mortem sui uiuificatoris ecclesia facta est, signum sanctae crucis eius in fronte portare consueuit ut crebro uexilli huius munimine a malignorum spirituum defendatur incursibus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:1)
dolabrae calonibus dividuntur ad vallum proruendum fossasque implendas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 528:1)
quae cum admota catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis muros defensoribus nudasset, tum Hannibal occasionem ratus quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 110:2)
et aliis partibus securibus dolabrisque caedebantur et refringebantur portae, et ut quisque intraverat eques, ad forum occupandum - ita enim praeceptum erat - citato equo pergebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION