라틴어 문장 검색

Adscitis Saracenorum auxiliis, quae animis obtulere promptissimis, tendens imperator agili gradu Cercusium, principio mensis Aprilis ingressus est, munimentum tutissimum et fabre politum, cuius moenia Abora et Euphrates ambiunt flumina, velut spatium insulare fingentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 1:1)
Denique post finitima cuncta vi vel aequitatis consideratione vel metu subacta, civitatum et castrorum castellorumque munimentis oppleta Perside, assuefactaque timori esse accolis omnibus, quos antea formidabat, medium ipse agens cursum aetatis placida morte decessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 4:1)
Exin dierum quattuor itinere levi peracto vespera incedente, cum expeditis mille impositis navibus, Lucillianus comes imperatu principis mittitur Anathan munimentum expugnaturus, quod (ut pleraque alia) circumluitur fluentis Euphratis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 6:1)
Denique prae se bovem coronatum agentes, quod est apud eos susceptae pacis indicium, descendere suppliciter, et statim munimento omni incenso, Pusaeus eius praefectus, dux Aegypti postea, honore tribunatus affectus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 9:1)
Quo transito cum ad munimentum aliud nomine venissemus, fluminis circumitione vallatum, arduumque transcensu, refutati pari responso discessimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 2:2)
Hinc enim ardui suggestus erigebantur, inde fossarum altitudines alii complanabant, terrarum latibula concava oblongis tramitibus alibi struebantur, locabant etiam artifices tormenta muralia, in funestos sonitus proruptura, Et cuniculos quidem cum vineis, Nevitta et Dagalaifus curabant, ineundis autem conflictibus, et defendendis ab incendio vel eruptionibus machinis, praeerat imperator.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 12:2)
Dumque haec luce agerentur ac palam, nuntiatur imperatori, pervigili cura distento, legionarios milites, quibus cuniculorum erant fodinae mandatae, cavatis tramitibus subterraneis, sublicibusque suspensis, ima penetrasse fundamentorum, iam (si ipse disposuerit) evasuros.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 21:1)
Post quae tam gloriosa, transitis pontibus multorum amnium concursu continuatis, ad munimenta gemina venimus, aedificiis cautis exstructa, ubi Victorem comitem exercitus praevium, a transitu fluminis regis filius progressus a Ctesiphonte, cum optimatibus et multitudine armata, prohibere conatus, catervis sequentium militum visis, abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 31:1)
Qua causa concitus ira immani, munimentum disposuit obsidere, prohibitoribus acriter ad resistendum intentis, quod loco fidebant, propemodum inaccesso, quodque rex cum ambitiosis copiis passibus citis incedens, propediem affore credebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 7:1)
Unde caesi ad internecionem exercitus nostri, capti militares aliquotiens numeri, urbes excisae, rapta munimenta vel diruta, provinciae gravibus impensis exhaustae, et ad effectum tendentibus minis, cuncta petebantur a Persis, ad usque Bithynos et litora Propontidis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 24:1)
Hic et milites sexaginta cum palatinis recepimus, quos in munimentum vacuum confugisse rettulimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 4:2)
Arzanenam et Moxoenam et Zabdicenam, itidemque Rehimenam et Corduenam cum castellis quindecim, et Nisibin et Singaram et Castra Maurorum, munimentum perquam oportunum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 9:2)
Hac perniciosa verborum ille assiduitate nimia succensus, sine cunctatione tradidit omnia, quae petebantur, difficile hoc adeptus, ut Nisibis et Singara sine incolis transirent in iura Persarum, a munimentis vero alienandis, reverti ad nostra praesidia Romani permitterentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 11:1)
Ibi vespera tenebrante, raptus a cena Iovianus, primus inter notarios omnes, quem in obsidione civitatis Maiozamalchae per cuniculum docuimus evasisse cum aliis, ductusque ad devium locum, et praeceps actus in puteum siccum, obrutus est saxorum multitudine superiacta, hanc profecto ob causam, quod Iuliano perempto, ipse quoque nominatus a paucis, ut imperio dignus, nec post creatum Iovianum egit modeste, sed susurrans super negotio quaedam audiebatur, invitabatque ad convivia subinde militares.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 18:1)
Proinde extractis civibus et urbe tradita missoque tribuno Constantio, qui munimenta praesidiaria cum regionibus, Persicis optimatibus assignaret, cum Iuliani supremis Procopius mittitur, ea ut superstes ille mandarat, humaturus in suburbano Tarsensi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION