라틴어 문장 검색

tantum enim ad eum ex bonis matris liberum uenit praeter quod ei uxor sua cotidianis dotibus quaesiuit.
(아풀레이우스, 변명 73:19)
dos erat a creditore omnis ad terruncium pridie sumpta et quidem grandior quam domus exhausta et plena liberis postulabat.
(아풀레이우스, 변명 74:7)
Formam mulieris et aetatem ipsi ultro improbauerunt idque mihi uitio dederunt, talem uxorem causa auaritiae concupisse atque adeo primo dotem in congressu grandem et uberem rapuisse.
(아풀레이우스, 변명 89:8)
quamquam quis omnium uel exigue rerum peritus culpare auderet, si mulier uidua et mediocri forma, at non aetate mediocri, nubere uolens longa dote et molli condicione inuitasset iuuenem neque corpore neque animo neque fortuna paenitendum?
(아풀레이우스, 변명 90:6)
nam quodcumque aliud in dotem acceperis, potes, cum libuit, ne sis beneficio obstrictus, omne ut acceperas retribuere, pecuniam renumerare, mancipia restituere, domo demigrare, praediis cedere:
(아풀레이우스, 변명 90:10)
ob haec et alia uiduae dote aucta procos sollicitant.
(아풀레이우스, 변명 90:14)
quod Pudentilla quoque in alio marito fecisset, si philosophum spernentem dotis non repperisset.
(아풀레이우스, 변명 90:15)
uti dotem mihi modicam potius quam amplam diceret?
(아풀레이우스, 변명 100:5)
an ut eam dotem filiis suis magis restipularetur quam penes me sineret?
(아풀레이우스, 변명 100:7)
negant tabulae dotis, negant tabulae donationis, negant tabulae testamenti, in quibus non modo non cupide appetisse, uerum etiam dure reppulisse liberalitatem suae uxoris ostenditur.
(아풀레이우스, 변명 100:20)
"Istam sportulam, immo vero dotem collegio vestro libens meque vobis ducem fidissimum, si tamen non recusatis, offero, brevi temporis spatio lapideam istam domum vestram facturus auream."
(아풀레이우스, 변신, 7권 6:3)
Quaecumque autem in tantum progressa fuerit malum, ut occulte ab aliquo litteras vel quaelibet munuscula accipiat, si hoc ultro confitetur, pareatur illi et oretur pro illa;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 11:14)
Quae nisi dotem, omnia quae nolis habet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 12:5)
Servius quoque Sulpicius in libro, quem composuit De Dotibus, tum primum cautiones rei uxoriae necessarias esse visas scripsit, cum Spurius Carvilius, cui Ruga cognomentum fuit, vir nobilis, divortium cum uxore fecit, quia liberi ex ea corporis vitio non gignerentur, anno urbis conditae quingentesimo vicesimo tertio M. Atilio, P. Valerio consulibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 3:1)
Quid Servius Sulpicius, in libro qui est De Dotibus, scripserit de iure atque more veterum sponsaliorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IV 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION