라틴어 문장 검색

ego tamen nactus in navigatione nostra pusillum laxamenti concinnavi tibi munusculum ex instituto meo et dictum cum magno nostro honore a te dictum conclusi et tibi infra subscripsi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 16 5:4)
nam et amicitia pervetus mihi cum eo est ut primum in forum venit instituta, et Patris cum aliquotiens antea tum proxime hoc miserrimo bello domus eius tota mihi patuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 17 1:2)
S. M. Fadium unice diligo, summaque mihi cum eo consuetudo et familiaritas est pervetus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 595)
reddita etiam mihi est pervetus epistula, sed sero adlata, in qua de aede telluris et de porticu Catuli me admones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 4장 7:1)
ego autem et me saepe nova videri dicere intellego, cum pervetera dicam sed inaudita plerisque, et fateor me oratorem, si modo sim aut etiam quicumque sim, non ex rhetorum officinis sed ex Academiae spatiis exstitisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 3:1)
itaque et Herodotus et eadem superiorque aetas numero caruit nisi quando temere ac fortuito, et scriptores perveteres de numero nihil omnino, de oratione praecepta multa nobis reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 4:1)
Hoc autem brevium quaestionum, quod ad M. Brutum mittit, munusculum unius anni tempore, ut videtur, verno compositum esse e prooemii 5. apparet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 1:12)
Multis enim atque etiam principi dixerat, sola se munuscula dumtaxat natali suo aut Saturnalibus accepisse et plerisque misisse.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 7:5)
Attuli tibi ex patria mea pro munusculo quaestionem altissima ista eruditione dignissimam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 1:1)
Tu modo memineris commendari tibi a me non arbores et terram, quamquam haec quoque, sed munusculum meum, quod esse quam fructuosissimum non illius magis interest quae accepit, quam mea qui dedi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 3 2:1)
Itaque partem oneris tui mihi vindico, et tamquam parens alter puellae nostrae confero quinquaginta milia nummum plus collaturus, nisi a verecundia tua sola mediocritate munusculi impetrari posse confiderem, ne recusares.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 32 2:2)
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu errantis hederas passim cum baccare tellus mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.13)
"non invisa feres pueris munuscula parvis."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 710)
Sed ut more meo cum aliquo munusculo epistulam mittam, verum est, quod apud Athenodorum inveni:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 5:1)
Iam ab initio, si te bene novi, circumspicies, quid haec epistula munusculi attulerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION