라틴어 문장 검색

" Ex ipsa nostra locutione cognoscitis quia prius vox sonat ut Verbum postmodum possit audiri, Joannes ergo vocem se esse asserit, quia Verbum praecedit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:12)
Sicut verbum audibile in auditore praecedit intelligibile, quia videlicet prius vox sonat, ut postmodum ex ea intellectus concipiatur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:17)
Eritis sicut dii (Gen. III, 5), quod, ut superius dictum est, in Hebraico sonat eloim, id est divinae personae potius quam dii diversi, nec non et illa Dominica increpatio:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 21:4)
Quorum versuum quidem primae litterae Graeco junctae id sonant:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 62:1)
" Absit, inquit, [Anmerkung] ut de ore Christiani sonet Jupiter omnipotens, et me Hercule, me Castor, et caetera magis portenta quam numina.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:10)
Aemulamini spiritualia, magis autem ut prophetetis (I Cor. XIV, 1), hoc est super caetera Spiritus sancti dona, hoc maxime desiderate, ut quae lingua proferuntur, hoc est in verbis sonant, per intelligentiam videri faciatis, et exponere possitis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:5)
Et ex hoc murmura vulgi depellere curo, quod dicere consuevit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:9)
Quique truci Boreae, et coelo damnatus iniquo Vitam agit in tenebris, et qui dudum ore perusto Decolor admoti prodit vestigia Phoebi, Undique conveniunt, totum conscripta per orbem Agmina, Nassovique latus socialibus armis Circumfusa tegunt, fremitusque et murmura miscent,
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 6:4)
Quis tamen ille procul fremitus, quae murmura vulgi Nassovium ingeminant!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 10:3)
Ingrediebatur et egrediebatur pergens ad imperium seniorum, humilis, mansuetus, gravis moribus, sermone rarus, indignationis nescius, murmuris et ranconis et detractionis ignarus;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:22)
Sic ait et tanto dubiorum turbine tota Curia concutitur turbataque turba sororum Fluctuat in dubiis, alta cum uoce fluentes Suspendens animos, et murmura sola pererrant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 36:1)
pacis tranquilla meretur Vultus et ad nutum moriencia murmura nutant Virginis in facie.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:2)
expirat murmur in altum, Cum uisu placidos delegat curia uultus, Cum uisu currit animus uisumque uolantem Anticipare cupit uisus auriga uoluntas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 2:2)
Que uox ad uocem fit duppla uel in diapason Quis resonet cantus, uel quis sexqualter ad illum Sit sonus aut illi concors sonet in diapente;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:14)
Que uocum iunctura parit diatessaron, in qua Cum tribus una sonans uox litigat, immo iocatur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION