라틴어 문장 검색

Unde nullatenus vel me vel comitem super hoc audierunt, immo mihi statim comminati sunt quod, nisi festinus redirem, me excommunicarent, et priori illi ad quem refugeram modis omnibus interdixerunt ne me deinceps retineret, nisi excommunicationis particeps esse sustineret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 3:6)
His igitur rationibus invitati, multi philosophorum reliquerunt frequentias urbium et ortulos suburbanos, ubi ager irriguus et arborum come et susurrus avium, fontis speculum, rivus murmurans, et multe oculorum auriumque illecebre, ne per luxum et habundantiam copiarum anime fortitudo mollesceret et eius pudicitia stupraretur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:12)
Quoniam si illa sanctae animae invisibilis et illocalis praesentia alicuius famulantium spurcitia offendatur, timendum est , quod propheta terribiliter comminatur:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:6)
Et hoc ad instar coelestis regis creditur esse indultum, qui boni et mali percepta notitia quemque hominum proprio relinquit arbitrio, bene quidem agentibus ineffabilia praemia pollicendo, mala vero operantibus poenas intolerabiles comminando.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:46)
Murmure lasciuit tenui dulcique susurro Murmurat et placida rupem preterfluit unda.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:21)
Reverso autem duce Godefrido hac victoria, post aliquod spatium temporis murmuraverunt unanimiter Christianorum populi quomodo in hac urbe Antiochia sola mora eorum haberetur, et quod nullo modo Jerusalem viam insisterent, cujus desiderio natales oras relinquentes tot adversa pertulerint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 56:1)
quod si nollent, capitali sententia universos ibidem comminatus est punire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:12)
Cohercenda est insuper lingua ne murmuret.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 25:1)
indignatur, murmurat, imprecatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 63:4)
indignatur, murmurat, imprecatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 257:4)
Quo maerore perculsus, velut primo adventantium malorum auspicio, murmurans querulis vocibus saepe audiebatur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 20:1)
magia ista, quantum ego audio, res est legibus delegata, iam inde antiquitus XII tabulis propter incredundas frugum inlecebras interdicta, igitur et occulta non minus quam tetra et horribilis, plerumque noctibus uigilata et tenebris abstrusa et arbitris solitaria et carminibus murmurata, cui non modo seruorum, uerum etiam liberorum pauci adhibentur:
(아풀레이우스, 변명 45:7)
postremo, ni impetrarem, diuersurum me ab ea comminatus sum:
(아풀레이우스, 변명 97:4)
quidam tarditatem poetae murmurari, plures defendere.
(아풀레이우스, 플로리다 16:20)
"audivi vesperi, meis his, inquam, auribus audivi, quod non celerius sol caelo ruisset noctique ad exercendas inlecebras magiae maturius cessisset, ipsi soli nubilam caliginem et perpetuas tenebras comminantem."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION