라틴어 문장 검색

Quippe cum Asiam ingenti velocitate percucurrisset, circa muros unius urbis haerebat tot maximarum rerum opportunitate dimissa.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 4:1)
populi autem quos ille devicerat, regno eius infesti, manu facta urbem diruituri muros subiere, cumque in eo essent ut iam civitatis potirentur, senex quidam iuvenem egregiae formae securum in publico excidio notavit in foro, cumque ex eo quaesisset, cur patriae non succurreret, respondit, quod arma non haberet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2867)
Obsessa facibus et telis impiae coniurationis vobis supplex manus tendit patria communis, vobis se, vobis vitam omnium civium, vobis arcem et Capitolium, vobis aras Penatium, vobis illum ignem Vestae sempiternum, vobis omnium deorum templa atque delubra, vobis muros atque urbis tecta commendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 18:5)
non bella norant, non tubae fremitus truces, non arma gentes, cingere assuerant suas muris nec urbes:
(세네카, 옥타비아 6:7)
ibi viribus nulla arte adiutis tantum veterani robore exercitus rex Romanus vicit, persecutusque fusos ad moenia hostes urbe valida muris ac situ ipso munita abstinuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 164:1)
aggere et fossis et muro circumdat urbem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 452:4)
iisque negotium ab senatu datum ut muros turresque urbis firmarent et praesidia disponerent, quibus locis videretur, pontesque rescinderent fluminum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 101:1)
relata postero die per minorem trepidationem re tenuerunt optimates ut convectis omnibus ex agris urbem ac muros firmarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 271:1)
urbs Croto murum in circuitu patentem duodecim milia passuum habuit ante Pyrrhi in Italiam adventum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 28:1)
Oreum diversi Romani et rex Attalus oppugnabant, Romani a maritima arce, regii adversus vallem inter duas iacentem arces, qua et muro intersaepta urbs est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 534:1)
inde cum omni genere tormentorum machinarumque quibus expugnantur urbes ad muros accessit, ad primum terrorem ratus inclinare animos posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 203:1)
deinde cum in homines ita saevitum esset ne ulla parte crudelitas eorum cessaret, muros dirutos urbis nobilissimae esse, leges vetustissimas abrogatas, inclutamque per gentes disciplinam Lycurgi sublatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 420:1)
athenas inde, plenas quidem et ipsas vetustae famae, multa tamen visenda habentis, arcem, portus, muros Piraeum urbi iungentis, navalia, monumenta magnorum imperatorum, simulacra deorum hominumque, omni genere et materiae et artium insignia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 328:1)
haec unde aberunt, ea urbs moenita muro sat erit simplici;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 416)
Qui duro et gravi assultu cives disturbatos a moenibus repulerunt, ac sic subito scalis muro applicitis, urbi mediae vi intromissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION