라틴어 문장 검색

"is ipse tantum non habet argenteorum aenigmatum Augustus arcem possidens, cui nummus omnis scribitur."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.39)
pervenit res usque ad aenigma, quale est Ciceronis in Fonteii accusatorem, cuius matrem, dixit, dum vixisset, ludum, postquam mortua esset, habuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 160:1)
modicus autem atque opportunus eius usus illustrat orationem, ita frequens et obscurat et taedio complet, continuus vero allegorias et aenigmata exit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 233:1)
sed allegoria, quae est obscurior, aenigma dicitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 271:3)
aenigmata sunt tamen, nam et cetera si quis interpretetur, intelligas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 272:2)
2. videris, utrum aures quorundam per imperitiam temere mentionem centri, proportionis, diastematum, climatum vel myrarum epithalamio conducibilem non putent, illud certe consulari viro vere Magno, quaestorio viro Domnulo, spectabili viro Leone ducibus audacter adfirmo, musicam et astrologiam, quae sunt infra arithmeticam consequentia membra philosophiae, nullatenus posse sine hisce nominibus indicari;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem 3)
asserit hic Samius post docta silentia lustri Pythagoras solidum princeps quod musica mundum temperet et certis concentum reddat ab astris, signaque zodiacus quae circulus axe supremo terna quater retinet proprio non currere motu, aequis inter se spatiis tamen esse locata fixaque signifero pariter quoque cernua ferri, praecipuumque etiam septem vaga sidera cantum hinc dare, perfectus numerus quod uterque habeatur, hoc numero adfirmans, hoc ordine cuncta rotari:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium26)
porro non isto quisquam viro est in omni artium genere praestantior, deus bone, quae ille propositionibus aenigmata, sententiis schemata, versibus commata, digitis mechanemata facit!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION