라틴어 문장 검색

In quibus figura agni praecessit mysteriis verum venturum levitem, qui proprii corporis passione tolleret peccatum mundi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:14)
Et ut ad mysterium venias, non debuit interimere eum, qui usque ad naturalem terminum mortis suae agendae habebat spatium poenitentiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:14)
Sed jam salva expositione profundioris mysterii ad reliqua pergamus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 6:18)
ista obscurior, tamquam domesticis clausa parietibus et nocti proxima, secundo orta loco, et creationis suae formata jam costae viri debens gratiam, superiori quoque potioris obnoxia privilegio, et pariendi usu materialibus comparanda.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 3:12)
et sexcentesimo anno Noe, ut hominum interitus cum eorum creatione congrueret.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 1:2)
Denique illa creatio hominis de luto terrae videtur esse facta post mundum, postquam requievit Deus ab operibus suis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 2:12)
- Etiamne cuiquam mirum uideri potest, cui sit ulla memoria religionis, hominem tot mysteriis deum conscium quaedam sacrorum crepundia domi adseruare atque ea lineo texto inuoluere, quod purissimum est rebus diuinis uelamentum?
(아풀레이우스, 변명 54:1)
At creationes nobilium parca manu dispensavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 15:3)
Durante tempore comitiorum addidit et alias creationes nobilium, ut supra innuimus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 20:7)
Verum de mysterio illo reunionis Britanniae ad coronam Franciae, sive per bellum sive nuptias cum haerede Britanniae, ne verbum quidem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:29)
Illud certae memoriae est, intercessisse tempus semestre inter mortem principis Arthuri et creationem Henrici in principem Walliae, quod eo pertinere homines interprebantur quo spatium illud temporis in certo poneret utrum Catharina ex Arthuro gravida facta fuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 11:6)
Atque illud insuper supplices rogamus, ne humana divinis officiant, neve ex reseratione viarum sensus et accensione majore luminis naturalis aliquid incredulitatis et noctis animis nostris erga divina mysteria oboriatur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 8:2)
ut necesse sit eas, quoad opiniones, duras et absonas, fere instar mysteriorum fidei videri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 58:4)
Deus autem primo die creationis lucem tantum creavit, eique operi diem integrum attribuit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:8)
traducentes et perperam torquentes ea, quae de divinis mysteriis in Scripturis sacris adversus rimantes secreta divina dicuntur, ad occulta naturae, quae nullo interdicto prohibentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION