라틴어 문장 검색

tum accedat exercitatio, qua illum, quem delegerit, imitando effingat atque exprimat, non ut multos imitatores saepe cognovi, qui aut ea, quae facilia sunt, aut etiam illa, quae insignia ac paene vitiosa, consectantur imitando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 90:2)
Sed cum illo in genere perpetuae festivitatis ars non desideretur (natura enim fingit homines et creat imitatores et narratores facetos adiuvante et vultu et voce et ipso genere sermonis) tum vero in hoc altero dicacitatis quid habet ars loci, cum ante illud facete dictum emissum haerere debeat, quam cogitari potuisse videatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 219:2)
imitatores autem veritatis, histriones, occupaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 214:10)
Messalla consul est egregius, fortis, constans, diligens, nostri laudator, amator, imitator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 12:3)
Ego autem illos ipsos laudo idque merito, quorum se isti imitatores esse dicunt, etsi in eis aliquid desidero, hos vero minime, qui nihil illorum nisi vitium sequuntur, cum a bonis absint longissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 2:9)
tectaque sunt solida mystica furta fide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 90:1)
Brutus erat stulti sapiens imitator, ut esset tutus ab insidiis, dire Superbe, tuis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권448)
Remulus maturior annis fulmineo periit, imitator fulminis, ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 73:9)
Mysticus fuit et peregrinus qui simplicitate vivebat et mira consensione cum Deo, cum aliis, cum rerum natura ac cum se ipso.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 15:7)
Nam haud possibile erit magnis rebus operam dare tantum quasdam per doctrinas, absque mystica quae nos animet, absque “interioribus motibus qui impellunt, dant rationem, animum addunt et sensum praebent personali et communi actioni”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 276:4)
Non quod res finitae mundi revera sint divinae, sed quia homo mysticus experitur intimam conexionem exsistentem inter Deum et omnes creaturas, et sic “sentit res omnes esse Deum”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 297:2)
sperne, Camena, leves hederas, cingere tempora quis solita es, sertaque mystica dactylico texere docta liga strophio, laude Dei redimita comas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum6)
haec olim patribus praemia contulit insignis pietas numinis unici, cuius subsidio nos quoque vescimur pascentes dapibus pectora mysticis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae32)
qui mysticus Aelim lucus apostolicum numerum libris quoque pinxit.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Aelim Lucus in Heremo2)
iam patriae meminisse piget, iam mystica frangunt organa et externi laudant anathemata regni.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1118)

SEARCH

MENU NAVIGATION