라틴어 문장 검색

Quamobrem non frustra creditum est, sicut valeat ad fingendas corporis atque animi similitudines vis et natura seminis, non secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et proprietates valere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 15:1)
Dissertatio Herodis Attici super vi et natura doloris suaeque opinionis affirmatio per exemplum indocti rustici, qui cum rubis fructiferas arbores praecidit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 1:1)
"Quem sic natura relinquit Viribus expertem, uelut ipse fateris, inertem, Cuilibet est signum non uita credere dignum".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:6)
Primum, quod hanc nobis in principio ipsa numerorum natura et vis naturalis quantitatis obponit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod primum de ea, quae vocatur arithmetica proportionalitas, dicendum sit 1:5)
Cuius erroris causa quod omnia quae quisque nouit ex ipsorum tantum ui atque natura cognosci aestimat quae sciuntur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:17)
Iamque hoc facere noctu apparabant, cum matres familiae repente in publicum procurrerunt flentesque proiectae ad pedes suorum omnibus precibus petierunt, ne se et communes liberos hostibus ad supplicium dederent, quos ad capiendam fugam naturae et virium infirmitas impediret.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 26장3)
effervescit enim vis pulcherrimae naturae tuae, nec pro amico aliquo, sed, quod periculosius est, pro Catone offendis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 6:1)
his ibi me rebus quaedam divina voluptas percipit atque horror, quod sic natura tua vi tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:9)
praeterea solis cursus lunaeque meatus expediam qua vi flectat natura gubernans;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 2:6)
Qui cuncta fingit eademque regit, aquae terraeque vim ac naturam gravem atque pronam in profundum dilabentem, ignis atque animae levem, in inmensum in sublime fugientem, copulavit circumdato caelo:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 14:3)
Quamobrem non frustra creditum est, sicut valeat ad fingendas corporis atque animi similitudines vis et natura seminis, non secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et proprietates valere.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 17:1)
Quae tolluntur omnia, si vis et natura fati ex divinationis ratione firmabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 17:2)
ea scientia et verborum vis et natura orationis et consequentium repugnantiumve ratio potest perspici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 82:4)
etenim si dolores eosdem tolerabilius patiuntur qui excipiunt eos pro patria quam qui leviore de causa, opinio facit, non natura, vim doloris aut maiorem aut minorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 55:3)
quorum omnium quae sint notitiae, quae quidem significentur rerum vocabulis, quaeque cuiusque vis et natura sit mox videbimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 81:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION