라틴어 문장 검색

Praeterea quisque placibilis debet esse ornatu amanti et suam moderate colere formam, quia corporis immoderata cultura taediosa cunctis exsistit, et naturalis inde sequitur contemptio formae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:11)
Ipsius enim amoris naturali ac generali traditione docemur, neminem posse vere duplici amore ligari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 1:3)
Naturali tamen instinctu aspecto libidinis masculi iuniores aetate avidius solent mulieris adultae libidini commisceri quam iuvenculae, quae sit coaetanea sibi;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 27:5)
Est enim somnus, ut ait Iohannicius, quies animalium virtutum cum intensione naturalium;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:8)
ergo privatio somni nil aliud est nisi animalium virtutum fatigatio cum diminutione naturalium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:9)
Non sit tibi molestum inter tot amicitias illam quam spiritalem ad differentiam aliarum credimus nominandam, quae illis quodammodo involvitur et obscuratur, et illam quaerentibus et desiderantibus occurrunt et obstrepunt ab earum, ut ita dixerim, communione secernere;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:25)
Amicitia itaque quae sicut caritas inter omnes primum et ab omnibus servabatur, inter paucos bonos naturali lege resedit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:37)
Sunt quidam ex naturali conspersione iracundi, qui tamen ita hanc comprimere et temperare soliti sunt passionem, ut in quinque quibus, teste Scriptura, amicitia dissolvitur atque corrumpitur, numquam prosiliant;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:38)
Intentio ut nihil ex amicitia nisi Deum, et naturale eius bonum expectet.
(DE AMICITIA, CAPUT XVIII. In amico probanda quatuor. 1:5)
qui profecto germana et spiritali carent amicitia, propter se, et propter Deum et se expetenda, nec in se ipsis naturale amoris contuentur exemplar;
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:6)
ibi probatione non egent, quos beatificat angelica illa et quodammodo divina perfectio.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:12)
qui meum pectus quodammodo suum putarem, et eius meum, ipse que similiter.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:10)
Ipsa etiam facies in terram casto pudore demissa, ipsi puellae illatam quodammodo loquebatur injuriam;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:26)
Et cum in his omnibus naturalis ratio langueat, sola fidei firmitate, tantae rei veneramur arcanum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:107)
homo vero qui fere totum divitiarum mearum [0448D] exhausit aerarium, naturae naturalia denaturare pertentans, in me scelestae Veneris armat injuriam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION