라틴어 문장 검색

Quam bellum erat Vellei confiteri potius nescire quod nescires quam ista effutientem nauseare atque ipsum sibi displicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 84:7)
etsi bellum ἀκροτελεύτιον habet illa tua epistula quam dedisti nauseans Buthroto, tibi, ut video et spero, nulla ad decedendum erit mora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 6:6)
tu tamen cum audisses ab Anicio (vidit enim me nauseantem), non modo mittendi causam iustam habuisti sed etiam visendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 26 3:1)
quem ego ructantem et nauseantem conieci in Caesaris Octaviani plagas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 25 5:2)
Nos dissimulata nauseantis devotione ad ordinem tristitiae redimus, silentioque compositi reliquas noctis horas male soporati consumpsimus . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:10)
Hoc illis dictum est, qui stultitia nauseant Et ut putentur sapere caelum vituperant.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.9)
Tibi dico, avare, gaudium heredis tui, Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, Qui tristis audis musicum citharae sonum, Quem tibiarum macerat iucunditas, Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, Qui dum quadrantes aggeras patrimonio Caelum fatigas sordido periurio, Qui circumcidis omnem impensam funeri Libitina ne quid de tuo faciat lucri.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.12)
Salsamenta haec, Stephanio, Fac macerentur pulchre.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 349)
tu modo anime mi noli te macerare.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 27)
cur me macero Cur meam senectutem huius sollicito amentia?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 333)
ibi hoc me macerabo biduum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 2174)
tum nec mens mihi nec color certa sede manet, umor et in genas furtim labitur arguens, quam lentis penitus macerer ignibus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 132)
mutat cenacula, lectos, balnea, tonsores, conducto navigio aeque nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 158)
me libertina, nec uno contenta, Phryne macerat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 146)
neque enim vim summam dicendi et os admiratione dignum infelix usque ad ultimum sollicitudo persequitur, quae oratorem macerat et coquit aegre verba vertentem et perpendendis coagmentandisque eis intabescentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 243:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION