라틴어 문장 검색

Cumque iam naui inposuissent, quae tanti itineris necessitas poscebat, atque oportunos aliquot dies uentos expectarent, facta est nocte quadam tam saeua tempestas, quae perditis nonnulla ex parte his, quae in naui erant, rebus, ipsam in latus iacentem inter undas relinqueret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX. 2:6)
id quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclitus ea tempestate augur, neque mutari neque novum constitui, nisi aves addixissent, posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 385:1)
ita sic armatus in Tiberim desiluit multisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranavit, rem ausus plus famae habituram ad posteros quam fidei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 107:2)
ergo ita honorata virtute feminae quoque ad publica decora excitatae, et Cloelia virgo, una ex obsidibus, cum castra Etruscorum forte haud procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 144:1)
in Fabio minus in bono constans potius quam navum in malitia ingenium esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 446:5)
pauci ex multis tranant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 368:5)
Hispani sine ulla mole in utres vestimentis coniectis ipsi caetris superpositis incubantes flumen tranavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 269:2)
Navius ubi haec imperatoris dicta accepit, secundi hastati signum ademptum signifero in hostis infert, iacturum in medios eos minitans, ni se propere sequantur milites et partem capessant pugnae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 71:1)
in trepidatione et nocturno tumultu duces parum intente adservati, alter in destinatis iam ante animo latebris subsedit, alter per vada nota Metaurum tranavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 695:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION