라틴어 문장 검색

cedant,quae te iam solibus artis Antia nimbosa revocabunt litora bruma Scilicet hic illi meditantur pondera mores, hic premitur fecunda quies virtusque serena fronte gravis sanusque nitor luxuque carentes deliciae, quas ipse suis digressus Athenis mallet deserto senior Gargettius horto:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci37)
"Iliacae longe nimbosa sororis astra fugate, precor, totoque excludite caelo, vos quoque caeruleum ponti."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri4)
"et pater, Aeolio frangit qui carcere ventos, cui varii flatus omnisque per aequora mundi spiritus atque hiemes nimbosaque nubila parent, artius obiecto Borean Eurumque Notumque monte premat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri13)
innuptae comitem Therona Dianae, ruricolamque Gyen cum fluetivago Ergino, intonsumque Hersen contemptoremque profundi Crethea, nimbosam qui saepe Caphereos arcem Euboicasque hiemes parva transfugerat alno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권143)
Stat super occiduae nebulosa cubilia noctis Aethiopasque alios, nulli penetrabilis astro, lucus iners, subterque cavis grave rupibus antrum it vacuum in montem, qua desidis atria Somni securumque larem segnis Natura locavit, limen opaca Quies et pigra Oblivio servant et numquam vigili torpens Ignavia voltu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권37)
"et tibi nimbosum languet iubar:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권134)
Quibus reseratis, ne diu tantae quaestionis caligo indiscussa remaneret, repperimus quosdam prouinciae uestrae contra orthodoxam fidem, nouam ex ueteri heresim renouare conantes, pascha nostrum, in quo immolatus est Christus, nebulosa caligine refutantes, et XIIII luna cum Hebreis celebrare nitentes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX. 1:4)
is autem erit excelsus et non nebulosus, non pruinosus regionesque caeli spectans neque aestuosas neque frigidas sed temperatas, deinde si vitabitur palustris vicinitas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장3)
Hoc autem ita esse ex eo licet animadvertere, quod, sub tectis cum sint aquarum fontes aut etiam sub terra palustris abundantia, ex his nullus surgit umor nebulosus, sed in apertis hypaethrisque locis, cum sol oriens vapore tangat mundum, ex umidis et abundantibus excitat umores et eos conglobatos in altitudinem tollit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장28)
item in eo loco ignis factus si fuerit et percalefacta terra et adusta vaporem nebulosum ex se suscitaverit, is locus habebit aquam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장35)
Posuit hoc verbum L. Accius poeta in Pragmaticis appellarique sicinnistas ait nebuloso nomine, credo propterea nebuloso, quod, sicinnium cur diceretur, obscurum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, III 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION