라틴어 문장 검색

Propterea cum memoraretur Spiritus Domini in quo sancta ejus benevolentia dilectioque intelligatur, superferri dictus est, ne faciendo opera sua per diligentiae necessitatem, potius quam per abundantiam beneficentiae Deus amare putetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:14)
Idcirco universis episcopis subjectisque plebibus et aliis locis, in quibus necessitas occurrerit, omnino cura et diligentia adhibeatur, ut magistri et doctores constituantur, qui studia litterarum liberaliumque artium habentes, dogmata doceant, quia in his maxime divina manifestantur atque declarantur mandata.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:3)
et id quod in pueris necessitatis est, crimen in se facere voluntatis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:12)
haereticorum autem pro necessitate et tempore.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:3)
Sicut enim sanativum aut durum ex potentiis quibusdam dici Aristoteles astruit, quod videlicet ipsa incommodis suis resistere valent, ita sapientia ratione quadam potentia dicitur, quia fallaciae scilicet vel ignorantiae resistitur, nec in aliquo per errorem mens caecata labatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 46:3)
Ac fortasse cum creaturae ipsae ex necessitate non sint, quia scilicet quantum ad propriam naturam non esse possunt, amor tamen Dei erga illas ita necessario habet esse, ut absque illo Deus esse non possit omnino, cum videlicet ipse ex propria natura tam hunc amorem suum quam quodlibet bonum ita habeat, ut eo carere nullatenus possit, quem nullatenus aut minus bonum quam est, aut majus bonum posse esse constat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:24)
Nam et signorum, inquit, ortus et obitus definitum quemdam ordinem servant, et animae commutationes non modo quadam ex necessitate semper eodem modo fiunt, verum ad utilitates quoque rerum omnium sunt accommodatae, et diurnae nocturnaeque vicissitudines nulla in re mutatae unquam nocuerunt, quae signo sunt omnia non mediocri quodam consilio naturam mundi administrari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 3:7)
Exspectatio quippe alicujus incommodi non tam spes dicenda est quam desperatio, hoc est diffidentia a bono.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:21)
Nam et signorum, inquit, ortus et obitus definitum quemdam ordinem servant, et animae commutationes non modo quadam ex necessitate semper eodem modo fiunt, verum ad utilitates quoque rerum omnium sunt accommodatae, et diurnae nocturnaeque vicissitudines nulla in re mutatae unquam nocuerunt, quae signo sunt omnia non mediocri quodam consilio naturam mundi administrari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:7)
Magis autem honestis quam necessariis rationibus utimur, quoniam apud bonos id semper praecipuum statuitur, quod ex honestate amplius commendatur, et ea semper potior est ratio quae ad honestatem amplius quam ad necessitatem vergit, praesertim cum quae honesta sunt per se placeant, atque nos statim sua vi quadam alliciant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:15)
Nemo enim hoc potentiae hominis deputat, quod ille superari facile potest, imo impotentiae et debilitati ejus, quod minime resistere suo potest incommodo, et quidquid ad vitium hominis vergit, magisque personam improbat quam commendet, impotentiae potius quam potentiae ascribendum est. Unde et Aristoteles in secundo qualitatis genere, ubi scilicet de potentia naturali et impotentia agitur, sanativum et durum ad potentiam reducit, et aegrotativum et molle ad impotentiam, cum tamen aegrotativum dicamus qui facile aegrotare potest, hoc est non facile valet huic passioni resistere, et molle quod leviter secari aut dissipari potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:4)
Sicut ergo in supra positis, id est aegrotativo et molli illa posse quae ad incommodum vel debilitatem rei attinent, impotentiae est potius quam potentiae, ita et eadem non posse e contrario potentiae est ascribendum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:6)
Alioquin nequaquam de eis quae facit grates ei referendae essent, cum ea quae dimittere non potest, necessitate magis quadam propriae naturae compulsus, quam gratuita voluntate ad haec facienda inductus agat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:18)
Puto et ex his quae dicta sunt facile refelli posse quod de providentia Dei vel ejus voluntate circa creaturas objici posse videtur, ut eum ipse videlicet sine his quae ab aeterno in se habent, non esse potuerit, quia non convenerit, non tamen ponamus res quae provisae sunt, vel quas esse voluit, ideo non potuisse non esse, hoc est ex necessitate eas contigisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:1)
Nam et cum ipsum necesse sit immortalem esse, vel immortalis dicatur, nequaquam hinc divinae naturae necessitas ab ejus voluntate disjuncta est, cum et hoc ipse velit esse quod necesse est ipsum esse, id est quod non potest non esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION