라틴어 문장 검색

Ideo divinanda cuiusque voluntas et, cum intellecta est, necessitate gravissima rogandi liberanda est;
(세네카, 행복론, Liber II 7:4)
Quod autem novissime opponebatur, nullas scilicet grates Deo referendas esse pro eis quae facit, cum ea nequaquam dimittere possit, et quadam necessitate id potius agat quam voluntate, omnino frivolum est. Hic enim quaedam naturae vel bonitatis ejus necessitas ab ejus voluntate non est separata, nec coactio dicenda est, qua etiam nolens id facere cogatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:7)
Necessitas vero incumbere debet in iuditio potius quam voluntas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:45)
quasi necessitate quadam teneretur in hac vita, non voluntate.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 4:8)
Alioquin nequaquam de eis quae facit grates ei referendae essent, cum ea quae dimittere non potest, necessitate magis quadam propriae naturae compulsus, quam gratuita voluntate ad haec facienda inductus agat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:18)
Necessitas vero incumbere debet in iudicio, potius quam voluntas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 17:1)
Haec enim et pleraque alia non voluntas nec consilium nec ratio moderatur, set naturae necessitatisque decreta sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 13:1)
Quod potens et volens de necessitate agit, hoc est verum in hora ad quam voluntas est determinata.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 79:2)
Alioquin leve argumentum est bonae voluntatis grabatus aut pannus, nisi apparuit aliquem illa non necessitate pati, sed malle.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 11:4)
Atque hoc fecit non utique voluntas vel mea vel illius, sed dum matris ecclesiae necessitates propter futurum saeculum quo nobiscum inseparabiliter convivemus, nostri temporis necessitatibus anteponimus.
(아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:5)
Sed et necessitatibus quisque tenetur occurrere coamantis et eius cunctis compatiendo laboribus et iustis eius voluntatibus obsequendo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:5)
Affectu etiam debemus intelligere super egenos et pauperes, quia, cum illis benefacimus, cum bona voluntate et magna afectione etylaritate hoc facere debemus, non triste neque ex necessitate.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 3:2)
Si imprudenter aut necessitate aut casu quippiam fecerit, quod non concederetur eis qui sua sponte et voluntate fecissent, ad eius facti deprecationem ignoscendi petenda venia est, quae sumetur ex plerisque locis aequitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 3:2)
sic ordo et ratio et necessitas fati genera ipsa et principia causarum movet, impetus vero consiliorum mentiumque nostrarum actionesque ipsas voluntas cuiusque propria et animorum ingenia moderantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 12:3)
quia nota mihi tua magne voluntas ivppiter hoc ideo Iuno, quia Iuppiter necessitatem obiecerat fati, dicens 'ventum ad supremum est'. sed Iuno, sciens fatum esse quicquid Iuppiter dixerit, dicit se cedere eius voluntati:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8081)

SEARCH

MENU NAVIGATION