라틴어 문장 검색

Chonenias autem, Semeias etiam et Nathanael fratres eius necnon Hasabias et Iehiel et Iozabad principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Pascha quinque milia pecorum et boves quingentos.
레위인들의 지도자들인 코난야, 그리고 그의 동기 스마야와 느탄엘, 하사브야, 여이엘, 요자밧도 레위인들이 파스카 제물로 쓸 수 있도록 어린양과 새끼 염소 오천 마리에다 황소 오백 마리를 기부하였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 35장9)
Sed et illo adhuc loquente, venit alius et dixit: " Chaldaei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi ".
그가 말을 채 마치기도 전에 또 다른 이가 와서 아뢰었다. “칼데아인들이 세 무리를 지어 낙타들을 덮쳐 약탈하고 머슴들을 칼로 쳐 죽였습니다. 저 혼자만 살아남아 이렇게 소식을 전해 드립니다.” (불가타 성경, 욥기, 1장17)
Da partem septem necnon et octo, quia ignoras, quid futurum sit mali super terram.
일곱 또는 여덟 몫으로 나누어라. 땅 위에서 무슨 불행이 일어날지 네가 알지 못하기 때문이다. (불가타 성경, 코헬렛, 11장2)
Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et operuisti illas et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis.
너의 수놓은 옷들을 가져다가 그것들에게 입히고, 나의 기름과 향을 그것들 앞에 가져다 놓았다. (불가타 성경, 에제키엘서, 16장18)
sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te, thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.
또 화려한 자리를 깔고 앉았는데, 그 앞에는 상이 차려져 있었다. 그리고 그 위에는 나의 향과 나의 기름을 올려놓았다. (불가타 성경, 에제키엘서, 23장41)
altare thymiamatis et vectes et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus; velum ad ostium habitaculi;
분향 제단과 그 채, 성별 기름, 향기로운 향, 어귀 곧 성막 어귀의 막, (불가타 성경, 탈출기, 35장15)
Necnon et qualiter Ismenias Thebanus, Boetiorum pluribus, quos inficiati doloris tormenta vexabant, modis ferunt cunctas abstersisse molestias.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:4)
De quo in gestis pontificum, necnon et in libro miraculorum beati Benedicti scriptum est, qualiter videlicet ambos Theodericus rex Gothorum interfecerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:4)
Vnde, quamuis indigne sint apud Dominum preces orationis mee, tamen pro uobis et pro seniore uestro, domino rege, necnon et pro filiorum uestrorum incolumitate Dei nostri misericordiam exoro, ut uobis et culmen imperii in hac uita dignetur conseruare et uos faciat in celis post hanc uitam se cum feliciter regnare.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:3)
Igitur quia pium studium habetis scripturas audire et frequenter loqui de nostro Redemptore, siue etiam scire de Antichristi impietate et persecutione, necnon et potestate eius et generatione, sicut mihi, seruo nostro, dignata estis precipere, uolui aliqua uobis scribere et de Antichristo ex parte certam reddere, quamuis non indigeatis a me hoc audire, quia apud uos habetis prudentissimum pastorem, dominum Roriconem, clarissimum speculum totius sapientie atque eloquentie ac ualde necessarium nostra etate.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:7)
Promoto nunc Arnolfo ad hanc dignitatem sanctae et novae ecclesiae, donec eligeretur patriarcha Deo et populo acceptabilis, placuit summo principi Jerusalem, duci Godefrido, necnon et caeteris omnibus, ut templo Dominici sepulcri viginti fratres in Christo divini cultores officii constituerentur, qui [0557A] assiduis Domino Deo viventi in laudibus et hymnis psallerent, hostiam corporis et sanguinis Jesu Christi devote immolarent, deinde quotidianam sustentationem de oblatione fidelium constitutam susciperent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 80:1)
Procopius Thracias sine sanguine in suam potestatem redigit, et equites peditesque per Thraciam iter facientes, promissis in verba sua adigit, necnon Iovios et Victores, a Valente adversus se missos, sibi oratione iungit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장1)
Sic confirmavit supradictus Tassilo supra corpus sancti Dionisii, Rustici et Eleutherii necnon et sancti Germani seu sancti Martini, ut omnibus diebus vitae eius sic conservaret, sicut sacramentis promiserat;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 757 18:5)
Et postea perrexit iter peragens partibus Aquitaniae per Narbonam, Tolosam coepit, Albiensem similiter necnon et Gavuldanum;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 767 38:1)
Eodem tempore Godofridus rex Danorum venit cum classe sua necnon et omni equitatu regni sui ad locum, qui dicitur Sliesthorp, in confinio regni sui et Saxoniae.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 163:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION