라틴어 문장 검색

Amendatis procul Graiorum legatis, forsitan et necandis, rex ille longaevus non contentus Hellesponto, iunctis Grenici et Rhyndaci pontibus, Asiam cum numerosis populis pervasurus adveniet, suopte ingenio irritabilis et asperrimus, auctore et incensore Hadriani quondam Romani Principis successore;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 18:1)
Affirmant etiam aliqui, terrarum halitu densiore crassatum aera, emittendis corporis spiraminibus resistentem, necare non nullos, qua causa animalia praeter homines cetera iugiter prona, Homero auctore, et experimentis deinceps multis, cum talis incesserit labes, ante novimus interire.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 6:1)
Inter has tamen sollicitudines, velut ex recepto quodam antiquitus more, ad vicem bellorum civilium, inflabant litui quaedam colorata laesae crimina maiestatis, quorum exsecutor et administer, saepe dictus Tartareus ille notarius missus est Paulus, qui peritus artium cruentarum, ut lanista ex commerciis libitinae vel ludi, ipse quoque ex eculeo vel carnifice quaestum fructumque captabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 1:1)
Est enim Apis bos diversis genitalium notarum figuris expressus, maximeque omnium corniculantis lunae specie latere dextro insignis, qui cum post vivendi spatium praestitutum, sacro fonte immersus e vita abierit (nec enim ultra eum trahere licet aetatem, quam secreta librorum praescribit auctoritas mysticorum), necatur choragio pari, bos femina, quae ei inventa cum notis certis offertur, quo perempto alter cum publico quaeritur luctu, et si omnibus signis consummatus reperiri potuerit, ducitur Memphim, urbem praesentia frequenti numinis Aesculapii claram.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 7:5)
Pari sorte hic quoque omen inlaetabile visum est, apparitoris cuiusdam cadaver extentum, carnificis manu deleti, quem praefectus praesens, ea re supplicio capitali damnarat, quod intra praestitutum diem alimentorum augmentum exhibere pollicitus, casu impediente frustratus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 6:1)
Unde fumus angustius penetrans, ideoque spissior, quosdam vitalibus obstructis necavit, alios ignium afflatu semustos, prodire in perniciem coegit abruptam, et ita omnibus ferro incendioque consumptis, ad signa repedavit ocius miles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 30:3)
Qui laxius retinente carnifice, subito lapsus, confugit ad ritus Christiani sacrarium, abstractusque exinde ilico, abscisa cervice consumptus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 3:2)
Carnifex enim, et unci, et cruentae quaestiones, sine discrimine ullo aetatum et dignitatum, per fortunas omnes et ordines grassabantur, et pacis obtentu latrocinium detestandum agitabatur, infaustam victoriam exsecrantibus universis internecivo bello quovis graviorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 9:2)
Haec implacabilitas causae quidem piissimae, sed victoriae foedioris, innocentes tortoribus exposuit multos, vel sub eculeo locavit incurvos, aut ictu carnificis torvi substravit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 13:1)
Relapsa enim aequorum cum minime speraretur, milia multa necavit hominum et submersit, recurrentiumque aestuum incitata vertigine, quaedam naves, postquam umentis substantiae consenuit tumor, pessum datae visae sunt, exanimataque naufragiis corpora supina iacebant aut prona.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 18:1)
Eaque confidentia deinceps inquietius agitans multa, in naviculariorum negotio falsum admisisse convictus, ut ferebatur, perit carnificis manu, regente Claudio Romam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 2:2)
et Diodori ex agente in rebus, triumque apparitorum potestatis vicariae per Italiam, ob id necatorum atrociter, quod apud eum questus est comes, Diodorum quidem adversus se civiliter implorasse iuris auxilium, officiales vero iussu iudicis ausos monere proficiscentem, ut responderet ex lege.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 5:2)
Circa hos dies Lollianus, primae lanuginis adulescens, Lampadi filius ex praefecto, exploratius causam Maximino spectante, convictus codicem noxiarum artium nondum per aetatem firmato consilio, descripsisse, exsulque mittendus (ut sperabatur) patris impulsu, provocavit ad principem, et iussus ad eius comitatum adduci, de fumo (ut aiunt) in flammam, traditus Phalangio (Baeticae consulari) cecidit funesti carnificis manu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 26:1)
Ideoque carnifex, nefas admisisse convictus immane, vivus exustus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 28:4)
Et quoniam iudex, quin immo praedo nefandus, ad id solum quod promisit intentus, cuncta extollebat in maius, iusso sub quaestione Aginatio statui, agmina fecit introire carnificum, catenisque sonantibus triste, mancipia squalore diuturno marcentia, in domini caput ad usque ultimum lacerabat exitium, quod in stupri quaestione fieri vetuere clementissimae leges.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 55:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION