라틴어 문장 검색

Progressus ergo coacto gradu in quantum res tulit, iugulataque aetate promiscua, quam etiam tum palantem subitus occupavit excursus, et tectis combustis, redit cum incolumibus cunctis, quos duxerat secum, itidemque apud Acincum moratus, autumno praecipiti, per tractus conglaciari frigoribus assuetos, commoda quaerebat hiberna, nullaque sedes idonea reperiri praeter Savariam poterat, quamvis eo invalidam tempore, assiduisque malis afflictam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 14:1)
Post clades acceptas, illatasque multas et saevas, excisa est Philippopolis, centum hominum milibus, nisi fingunt annales, intra moenia iugulatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 17:1)
Postea cum Galerius Italiam peteret, ille iugulatus est et deinde relatus ad octavum miliarium conditusque in Gallieni monumento.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 4장 2:2)
Quamvis omnibus iam ministris nefariae persecutionis exstinctis, hunc quoque in quantum exercere potuit persecutorem digna punitio flagitaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 17:4)
a puero de suo obsequio gladio iugulatus est.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 116)
Timor quoque et tremor eorum cecidit super inhabitantes terram, et hac elati victoria die noctuque non cessant aecclesias igne cremari populumque Christianum iugulari.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:5)
"improbo ac nefario homini per alienas litteras falsum facere temptanti nec auscultarent, sibi potius audirent;"
(아풀레이우스, 변명 81:4)
"De me fiet, ubi iste iugulatus mane paruerit?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:6)
"sub oculis tuis homo iugulatum et siles?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:9)
"Scio an convectore illo tuo, cum quo sero devorteras, iugulato fugae mandes praesidium?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 13:19)
"Non sanguine I sed lotio perfusus es, verum tamen et ipse per somnium iugulari visus sum mihi."
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:17)
"Quodcunque vel ignotorum miseratione vel amicorum benivolentia contraximus, id omne latrocinalis invasit manus, quorum audaciae repugnans etiam Arignotus unicus I frater meus sub istis oculis miser iugulatus est."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:20)
"Vix effatum me statim familiares omnes nefarium exsecrati raptis cuiusquemodi telis insequuntur:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:47)
"Occurrit atratus quidam maestus in lacrimis genialem canitiem revellens, senex, et manibus ambabus invadens torum, voce contenta quidem sed assiduis singultibus impedita, Per fidem vestram inquit Quirites, per pietatem, publicam perempto civi subsistite, et extremum facinus in nefariam scelestamque istam feminam severiter vindicate."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:51)
"Quare magis congruit sedulo singulos atque universos vos pro dignitate publica providere, ne nefarius homicida tot caedium lanienam, quam cruenter exercuit, impune commiserit."
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION