라틴어 문장 검색

adgeritur, quantum bibit arida tellus, trunca dehinc nemora advolvunt, maestusque sacerdos tris Hecatae totidemque satis Acheronte nefasto virginibus iubet esse focos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권195)
"et nobis saevire facultas, novimus et quidquid dici noscique timetis, et turbare Hecaten, ni te, Thymbraee, vererer et triplicis mundi summum, quem scire nefastum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권215)
"illum, illum sacris adhibete nefastis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권282)
Stant iussi Danaum atque obtentis eminus armis prospectu visus interclusere nefasto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권71)
"at hic tripodum comes et pius artis alumnus aetheriae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권144)
"nec deprecor umbram accipere et tripodum iam non meminisse meorum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권59)
"hoc antra lacusque Castalii tripodumque fides?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권93)
subitum nam Thiodamanta secuntur augure fraudati, necdum accessere regenti, nec tua te, princeps tripodum, sola agmina quaerunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권154)
"Phoebe, tibi exuvias monstratae praemia noctis nondum ablutus aquis - tibi enim haec ego sacra litavi - trado ferus miles tripodum fidusque sacerdos, si non dedecui tua iussa tulique prementem, saepe veni, saepe hanc dignare inrumpere mentem, nunc tibi crudus honos, trunca arma cruorque virorum:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권145)
"primitiis ararum et rite nefasto libatus iussusque mori:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권136)
iuvat ecce nefasto stare loco Tegimenque manu tractare cruentum!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권355)
idem nefastos dies fastosque fecit, quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 208:1)
locum insignem memoria cladis inritaturum se potius ad delendam memoriam dedecoris, quam ut timorem faciat, ne qua terra sit nefasta victoriae suae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 300:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION