라틴어 문장 검색

L. Oppius M. f. Philomeli negotiatur, homo mihi familiaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 43 1:2)
M'. Curius, qui Patris negotiatur, ita mihi familiaris est, ut nihil possit esse coniunctius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 50 1:1)
constat enim ea provincia primum ex eo genere sociorum quod est ex hominum omni genere humanissimum, deinde ex eo genere civium qui aut quod publicani sunt nos summa necessitudine attingunt aut quod ita negotiantur ut locupletes sint nostri consulatus beneficio se incolumis fortunas habere arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 6:1)
| Nunquam autem recte faciet, qui cito credit, | utique homo negotians.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 43:18)
Concupivi negotiari.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 76:5)
Lichas Tarentinus, homo verecundissimus et non tantum huius navigii dominus, quod regit, sed fundorum etiam aliquot et familiae negotiantis, onus deferendum ad mercatum conducit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:7)
Vestem, uniones, pedisequos et cetera Illi assignate vitam quae luxu trahit;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.22)
Umbrenus, quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus civitatum notus erat atque eos noverat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 40장2)
occurrent tibi senes, qui se cum maxime ad ambitionem, ad peregrinationes, ad negotiandum parent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 17:2)
Ad illud aes alienum solvendum opus est negotianti navigatione prospera, agrum colenti ubertate eius, quam colit, terrae, caeli favore;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 5:4)
Alia enim dare debemus faeneranti, alia colenti agrum, alia negotianti, alia regum amicitias sequenti, alia pares, alia inferiores amaturo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 14:2)
ut negotiari possis, aes alienum facias oportet, sed nolo per intercessorem mutueris, nolo proxenetae nomen tuum iactent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 1:9)
Circumspiciebam, in quod me mare negotiaturus inmitterem, quod publicum agitarem, quas arcesserem merces.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 5:8)
atque illic ubi negotiatus, quia nulla non prostituta erat, uacuo testamento pudica heres per errorem quaesita est.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 8:7)
Num moleste feram, si mihi non reddiderit nomen aliquis ex his, qui ad Castoris negotiantur nequam mancipia ementes vendentesque, quorum tabernae pessimorum servorum turba refertae sunt ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 69:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION