라틴어 문장 검색

"Quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III80)
primum aurora novo cum spargit lumine terras et variae volucres nemora avia pervolitantes aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent, quam subito soleat sol ortus tempore tali convestire sua perfundens omnia luce, omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:2)
it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante pennatus graditur, Zephyri vestigia propter Flora quibus mater praespargens ante viai cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:10)
is locus est Cumas aput, acri sulpure montis oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 24:3)
pandit fossas, turritaque summis Disponit castella iugis, magnoque recursu Amplexus fines, saltus, nemorosaque tesqua, Et silvas, vastaque feras indagine claudit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:15)
At medios ignes coeli, rabidique Leonis Solstitiale caput nemorosus submovet Othrys.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:40)
793 Iam super Herculeas fauces nemorosaque Tempe, Haemoniae deserta petens dispendia silvae, Cornipedem exhaustum cursu stimulisque negantem Magnus agens, incerta fugae vestigia turbat, Implicitasque errore vias.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권36)
Herculis in magni voltus descendere Caesar Dignatus Latiae dat nova templa viae, Qua, Triviae nemorosa petit dum regna, viator Octavum domina marmor ab urbe legit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXIV1)
nemorosa zacynthos insulas Graeciae commemorat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2702)
'nemorosa' autem ὑλήεσσα *ζάκυνθοσ commemorat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2704)
Sallustius consedit in valle virgulta nemorosaque 'virgulta' pro virgultosa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5163)
vel quod hominibus locus esset oppletus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6057)
Ennius "ager oppletus imbrium fremitu" et denuo "ratibusque fremebat imber Neptuni", Vergilius in xi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1223)
Nam vetus haec opinio Graeciam opplevit, esse exsectum Caelum a filio Saturno, vinctum autem Saturnum ipsum a filio Iove:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 63:3)
Aegyptum Nilus inrigat, et cum tota aestate obrutam oppletamque tenuit tum recedit mollitosque et oblimatos agros ad serendum relinquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 130:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION