라틴어 문장 검색

Si uero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, uitellus combustus et contritus inspergi debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 8:1)
Imponendum autem super uulnus stercus caprinum ex aceto coctum, aut ex eodem hordiacia farina, aut ruta uel nepeta cum sale contrita melle adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 17:3)
sed idonea maxime est, quae uel plumbi recrementum uel uitellos habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 25:2)
Si graue id et durum propter magnum oculorum dolorem uidetur, oui et album et uitellus in uas defundendum est, adiciendumque eo mulsi paulum, idque digito permiscendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 10:4)
aut hyoscyami folia cum oui uitello cocti aut farinam cum acaciae suco uel passo aut mulso;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 27:8)
gargarizandum ex mulso, in quo nepeta et pinguis ficus decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 35:7)
Ex populo quoque alba cortex radicis in hunc usum in uino mixto recte coquitur, et in aceto cornus ceruini ramentum, et nepeta cum taeda pingui ac ficu item pingui uel in mulso uel in aceto et melle;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 2:3)
aut inter se mixtis sale fossili combusto, cupresso, nepeta;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 1:4)
inponendi uitelli cum rosae foliis ex passo subactis;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 25:4)
Mali vero succi sunt milium, panicum, hordeum, legumina, caro domestica permacra, omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, vetus caseus, siser, radicula, rapa, napi, bulbi, brassica, magisque etiam cyma ejus, asparagus, beta, cucumis, porrum, eruca, nasturtium, thymum, nepeta, satureia, hyssopum, ruta, anethum, , cuminum, , lapathum, sinapi, allium, cepa, lienes, renes, intestina, pomum quodcumque acidum vel acerbum est, aceturn, omnia acria, acida, acerba, oleum, pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri virosique sunt, ut fere quos stagna, lacus, limosique rivi ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXI De his quae mali succi sunt. 1:1)
item thymum, nepeta, satureia, hyssopum, nasturtium, lapathum, lapsana, juglandes.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXV De his quae stomacho aliena sunt. 2:1)
praeter haec asparagus, capparis, nepeta, thymum, satureia, lapsana, pastinaca, magisque agrestis, radicula, siser, cepa;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXI De his quae urinam moveut. 1:2)
Sensus excitant nepeta, thymum, satureia, hyssopum, praecipueque pulegium, ruta, et cepa.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXII De his quae ad somnum apta sunt, et sensum excitant. 1:2)
oportet gargarizare ex aqua, in qua vel thymum, vel hyssopum, vel nepeta decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT IV [2]. De resolution linguae. 1:2)
Tum commodum est, hyssopum, vel nepetam, vel thymum, vel absinthium, vel etiam furfures, aut ficus aridas cum mulsa aqua decoquere, eaque gargarizare:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION