라틴어 문장 검색

Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo.
어떤 과부에게 자녀나 손자들이 있으면, 그들은 먼저 자기 가정에 헌신하고 어버이에게 보답하는 법을 배워야 합니다. 이것이야말로 하느님 마음에 드는 일입니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 5장4)
sed adversum Dominum caeli elevatus es, et vasa domus eius allata sunt coram te, et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae tuae vinum bibistis in eis; deos quoque argenteos et aureos et aereos, ferreos ligneosque et lapideos, qui non vident neque audiunt neque sentiunt, laudasti, porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas, non glorificasti.
오히려 하늘의 주님을 거슬러 자신을 들어 높이셨습니다. 주님의 집에 있던 기물들을 임금님 앞으로 가져오게 하시어, 대신들과 왕비와 후궁들과 함께 그것으로 술을 드셨습니다. 그리고 은과 금, 청동과 쇠, 나무와 돌로 된 신들, 보지도 못하고 듣지도 못하며 알지도 못하는 신들을 찬양하셨습니다. 그러면서 임금님의 목숨을 손에 잡고 계시며 임금님의 모든 길을 쥐고 계신 하느님을 찬송하지 않으셨습니다. (불가타 성경, 다니엘서, 5장23)
Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas; nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta. Et genuit viginti octo filios et sexaginta filias.
르하브암은 아내 열여덟 명과 소실 예순 명을 거느리고 아들 스물여덟 명과 딸 예순 명을 두었지만, 아비살롬의 딸 마아카를 어떤 아내나 소실보다 더 사랑하였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 11장21)
svo moriens dat habere nepoti nepoti Remulo, quem supra avo cognominem diximus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3601)
Urgebant me monachi pro necessitudinibus cotidianis, cum nichil in commune haberent quod eis ministrarem, sed unusquisque de propriis olim marsupiis se et concubinas suas cum filiis vel filiabus sustentaret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 2:5)
Sed et quis maior aut sapientia clarior est David propheta repertus, qui tamen innumerabiles habuit concubinas, uxorem male concupivit Uriae et eam adulterando stupravit virumque ipsius tanquam perfidus homicida necavit?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 24:6)
Expulsa morbis corpus inhospitum, Lentumque deflebunt nepotes (Relliquias animae) cadaver.
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 4:1)
Jamque nepos tibi parvus adest, laetoque juventae Incessu, et blando testatur gaudia risu.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 14:3)
- Nepos Boemundi clanculo digreditur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 37:2)
His auditis, Boemundus, trecentis raptim equitibus collectis, et quingentis peditibus, profectus est ad liberationem nepotis sui, et catholicorum inhabitatorum civitatis Rohas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:11)
- Quomodo, sepulto rege Baldewino, nepos illius, Baldewinus de Burg, ab omnibus in regem sit electus et unctus, Germundo novo patriarcha consecrato.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 59:2)
Ut Tullius quoque docet, crudelitatis increpans Caesarem, in quadam ad Nepotem epistula:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 13:1)
Et quia huic nomini amplissimum magistratum portendi per quietem praedictum est seni, Varronianus nepos eius infans etiam tum, cum Ioviano patre declaratus est (ut supra rettulimus) consul.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 17:1)
Haec quidam veterum formidantes, cognitiones actuum variorum, uberibus explicatas, non edidere superstites, ut in quadam ad Cornelium Nepotem epistula Tullius quoque testis reverendus affirmat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 2:1)
Nubel velut regulus per nationes Mauricas potentissimus, vita digrediens, et legitimos et natos e concubinis reliquit filios, e quibus Zammac comiti nomine Romano acceptus, latenter a fratre Firmo peremptus, discordias excitavit et bella.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION