라틴어 문장 검색

Vita nequam hospitandi de domo in domum, et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget, nec aperiet os.
(불가타 성경, 집회서, 29장31)
si cunctetur atque agat lenius, nequiquam eius auxilium, si postea velit, senatum imploraturum.
(카이사르, 내란기, 1권 1:11)
ut non nequiquam tantae virtutis homines iudicari deberet ausos esse transire latissimum flumen, ascendere altissimas ripas, subire iniquissimum locum; quae facilia ex difficillimis animi magnitudo redegerat.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 27장5)
hostes concidunt animis atque itineribus diversis fugam quaerunt. Nequiquam: nam quibus difficultatibus locorum Romanos claudere voluerant, eis ipsi tenebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 20장6)
veteri post obruta morbo corpora Paeonias nequiquam admoveris herbas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:9)
nequiquam magna confligitur ira, quis melius vibrata puer vertigine molli membra rotet, verrat quis marmora crine supino?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:210)
cum ferus Ausonias perfringeret Hannibal arces et Trebiam saevo geminassent funere Cannae, nequiquam Emathium pepulit spes vana Philippum, ut velut adflictos ferro temptaret inerti.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:147)
quid facibus nequiquam cingimur atris?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:20)
cornipedem Maurus nequiquam hortatur anhelum;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:186)
Nam cacumina flagellorum confringere luxuriae comprimendae causa, vel dura parte trunci sitos pampinos summovere, nisi ad renovandam vitem unus atque alter servandus est, tum e capite quicquid inter bracchia viret explantare, atque eos qui per ipsa duramenta steriles nequiquam matrem opacant, palmites detergere, cuiuslibet vel pueri est officium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 6:2)
angebant Caecinam nequiquam omnia coepta et senescens exercitus sui fama.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장2)
"et tu forsitan audire nolis et ego, nisi nunc dixero, alias nequiquam confitebor."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 13:4)
"Dareus ergo cum tam superbas litteras scriberet, fortunam meam in consilio habuit, sed nequiquam, si mihi arbitrio meo curari licet."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 13:6)
Tum corripitur et, dum obligantur oculi, dum vestis exuitur, deos patrios, gentium iura nequiquam apud surdas aures invocabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 17:1)
"Est, cur Persas vicerimus, ut stirpi eorum serviamus, quod iusti illi reges, Dareus et Xerxes, tot milium agminibus tantisque classibus nequiquam petiverunt?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION