라틴어 문장 검색

Verum rex in fortunae suae supputatione et calculis iudicio suo magnopere falsus est, qua per multos annos continuos variis fluctibus et tempestatibus agitata est et quassata.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:4)
Maior, ut ignauus, nequiquam talia suasus Instat, ut e cunctis, fuerant tunc que sibi, iunctis Equalis, librae sub pondere, pars sit utrique.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:6)
si cunctetur atque agat lenius, nequiquam eius auxilium, si postea velit, senatum imploraturum.
(카이사르, 내란기, 1권 1:11)
ut non nequiquam tantae virtutis homines iudicari deberet ausos esse transire latissimum flumen, ascendere altissimas ripas, subire iniquissimum locum; quae facilia ex difficillimis animi magnitudo redegerat.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 27장5)
hostes concidunt animis atque itineribus diversis fugam quaerunt. Nequiquam: nam quibus difficultatibus locorum Romanos claudere voluerant, eis ipsi tenebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 20장6)
veteri post obruta morbo corpora Paeonias nequiquam admoveris herbas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:9)
ut vertice constitit Haemi femineasque togas pressis conspexit habenis, subrisit crudele pater cristisque micantem quassavit galeam;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:63)
nequiquam magna confligitur ira, quis melius vibrata puer vertigine molli membra rotet, verrat quis marmora crine supino?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:210)
quassatis cupio tellurem figere rostris.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:326)
cum ferus Ausonias perfringeret Hannibal arces et Trebiam saevo geminassent funere Cannae, nequiquam Emathium pepulit spes vana Philippum, ut velut adflictos ferro temptaret inerti.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:147)
marcentes cupio quassare coronas et vibrare faces et noctem ducere ludo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae56)
an vicina mihi quassatis faucibus Aetna protulit Enceladum?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:105)
quid facibus nequiquam cingimur atris?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:20)
qualis Cybeleia quassans Hyblaeus procul aera senex revocare fugaces tinnitu conatur apes, quae sponte relictis descivere favis, sonituque exhaustus inani raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae perfida deplorat vacuis examina ceris.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:107)
cornipedem Maurus nequiquam hortatur anhelum;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:186)

SEARCH

MENU NAVIGATION